라틴어 문장 검색

Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est, bis Stygios innare lacus, bis nigra videre Tartara, et insano iuvat indulgere labori, accipe, quae peragenda prius.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:7)
Nec ripas datur horrendas et rauca fluenta transportare prius quam sedibus ossa quierunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:17)
Haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres, ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 18:12)
Hinc virgineae (mirabile monstrum) quot prius aeratae steterant ad litora prorae reddunt se totidem facies pontoque feruntur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 5:9)
nymphae, quas alma Cybebe numen habere maris nymphasque e navibus esse iusserat, innabant pariter fluctusque secabant, quot prius aeratae steterant ad litora prorae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:4)
nam venio moriturus et haec tibi porto dona prius.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:9)
Iustitiaene prius mirer belline laborum?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 5:3)
Ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur, continuo in montis sese avius abdidit altos occiso pastore lupus magnove iuvenco, conscius audacis facti, caudamque remulcens subiecit pavitantem utero silvasque petivit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:8)
At prius ignotum ferro quam scindimus aequor, ventos et varium caeli praediscere morem cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:4)
aut ibi flava seres mutato sidere farra, unde prius laetum siliqua quassante legumen aut tenuis fetus viciae tristisque lupini sustuleris fragilis calamos silvamque sonantem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:2)
Semina vidi equidem multos medicare serentis et nitro prius et nigra perfundere amurca, grandior ut fetus siliquis fallacibus esset, et, quamvis igni exiguo, properata maderent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:7)
Collibus an plano melius sit ponere vitem, quaere prius.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 11:7)
Concrescunt subitae currenti in flumine crustae undaque iam tergo ferratos sustinet orbis, puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:6)
continuo culpam ferro compesce, prius quam dira per incautum serpant contagia volgus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:10)
Si quando sedem angustam servataque mella thesauris relines, prius haustu sparsus aquarum ora fove fumosque manu praetende sequaces.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION