라틴어 문장 검색

Nuntiatum est enim per Agilonem et Iovium, postea quaestorem, Aquileiae defensores longioris obsidii taedio, cognitoque Constanti excessu, patefactis portis egressos, auctores prodidisse turbarum, eisdemque vivis exustis (ut supra relatum est), omnes concessionem impetrasse delictorum et veniam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 49:2)
Hic quoque pari modo ad reparanda, quae terrae subverterat tremor, abunde praestitis plurimis, per Nicaeam venit ad Gallograeciae fines, unde dextrorsus itinere declinato, Pessinunta convertit, visurus vetusta Matris magnae delubra, a quo oppido bello Punico secundo, carmine Cumano monente, per Scipionem Nasicam simulacrum translatum est Romam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 5:1)
Inimicum quidam suum, cum quo discordabat asperrime, commisisse in maiestatem turbulentius deferebat, imperatoreque dissimulante, eadem diebus continuis replicans, interrogatus ad ultimum, qui esset quem argueret, respondit municipem locupletem Quo audito princeps renidens Quibus indiciis ait ad hoc pervenisti?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 10:2)
Evenerat autem eisdem diebus, annuo cursu completo, Adonea ritu veteri celebrari, amato Veneris (ut fabulae fingunt), apri dente ferali deleto, quod in adulto flore sectarum est indicium frugum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 15:1)
Quo non contenta immanis, dilaniata cadavera peremptorum camelis imposita, vexit ad litus, eisdemque subdito igne crematis, cineres proiecit in mare, id metuens (ut clamabat), ne collectis supremis, aedes illis exstruerentur, ut reliquis, qui deviare a religione compulsi, pertulere cruciabiles poenas, ad usque gloriosam mortem intemerata fide progressi, et nunc martyres appellantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 10:1)
Suspicabatur enim id Christianos egisse, invidia, quod idem templum inviti videbant ambitioso circumdari peristylio.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 13장 2:2)
Et quamquam his paribusque de causis indignaretur, tacens tamen motumque in animi retinens potestate, sollemnia celebrabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 3:2)
Est enim Apis bos diversis genitalium notarum figuris expressus, maximeque omnium corniculantis lunae specie latere dextro insignis, qui cum post vivendi spatium praestitutum, sacro fonte immersus e vita abierit (nec enim ultra eum trahere licet aetatem, quam secreta librorum praescribit auctoritas mysticorum), necatur choragio pari, bos femina, quae ei inventa cum notis certis offertur, quo perempto alter cum publico quaeritur luctu, et si omnibus signis consummatus reperiri potuerit, ducitur Memphim, urbem praesentia frequenti numinis Aesculapii claram.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 7:5)
Et saevientes semper eaedem ferae (quasi pacto foedere quodam castrensi), per septem caerimoniosos dies mitescunt, ab omni saevitia desciscentes, quibus sacerdotes Memphi natales celebrant Nili.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 17:1)
Occurrunt eaedem volucres pinnatis agminibus anguium, qui ex Arabicis emergunt paludibus, venena maligna gignentes, mosque antequam finibus suis excedunt, proeliis superatos aeriis vorant, quas aves per rostra edere fetus accepimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 26:1)
In Augustamnica Pelusium est oppidum nobile, quod Peleus Achillis pater dicitur condidisse, lustrari deorum monitu iussus in lacu, qui eiusdem civitatis alluit moenia, cum post interfectum fratrem nomine Phocum, horrendis furiarum imaginibus raptaretur, et Cassium, ubi Pompei sepulcrum est Magni, et Ostracine et Rhinocorura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 3:1)
In Pentapoli Libya Cyrene est posita, urbs antiqua sed deserta, quam Spartanus condidit Battus, et Ptolemais et Arsinoe (eadem quae Teuchira) et Darnis et Berenice, quas Hesperidas appellant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 4:1)
Haec eadem regina heptastadium sicut vix credenda celeritate, ita magnitudine mira construxit, ob causam notam et necessariam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 10:1)
Quod cum hi die quodam nimium quantum petituri venissent, femina callida semper in fraudes, sollemnium specie feriarum eisdem publicanis secum ad suburbana perductis, opus iusserat inrequietis laboribus consummari, et septem diebus totidem stadia molibus iactis in mari solo propinquante, terrae sunt vindicata;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 11:1)
Et quamquam veteres cum his quorum memini floruere complures, tamen ne quidem in eadem urbe doctrinae variae silent;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION