라틴어 문장 검색

Praedicta postquam fata et infandum genus deprendit ac se scelere convictum Oedipus damnavit ipse, regiam infestus petens invisa propero tecta penetravit gradu qualis per arva Libycus insanit leo, fulvam minaci fronte concutiens iubam;
(세네카, 오이디푸스 12:1)
ipse tu scelerum capax, sacer Cithaeron, vel feras in me tuas emitte silvis, mitte vel rabidos canes - nunc redde Agauen.
(세네카, 오이디푸스 12:6)
tam magnis breves poenas sceleribus solvis atque uno omnia pensabis ictu?
(세네카, 오이디푸스 12:10)
quid deinde matri, quid male in lucem editis gnatis, quid ipsi, quae tuum magna luit scelus ruina, flebili patriae dabis?
(세네카, 오이디푸스 12:13)
quis scelera donat?
(세네카, 오이디푸스 13:14)
socia cur scelerum dare poenas recusas?
(세네카, 오이디푸스 13:37)
non si ipse mundum concitans divum sator corusca saeva tela iaculetur manu, umquam rependam sceleribus poenas pares mater nefanda, mors placet:
(세네카, 오이디푸스 13:40)
scelere confecta est meo.
(세네카, 오이디푸스 13:54)
nam monstra fato, moribus scelera imputes, si, quod maritus supera non cernit loca, tutum esse facinus credis et vacuum metu, erras;
(세네카, 파이드라 2:33)
sed ut secundus numinum abscondat favor coitus nefandos utque contingat stupro negata magnis sceleribus semper fides:
(세네카, 파이드라 2:42)
scelus aliqua tutum, nulla securum tulit.
(세네카, 파이드라 2:44)
haud est facile mandatum scelus audere, verum iussa qui regis timet, deponat omne et pellat ex animo decus:
(세네카, 파이드라 5:36)
nec scelera populos inter atque urbes sata novit nec omnes conscius strepitus pavet aut verba fingit;
(세네카, 파이드라 7:4)
tum scelera dempto fine per cunctas domos iere, nullum caruit exemplo nefas:
(세네카, 파이드라 7:29)
haec scelerum artifex obsedit animos, huius incestis stupris fumant tot urbes, bella tot gentes gerunt et versa ab imo regna tot populos premunt.
(세네카, 파이드라 7:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION