라틴어 문장 검색

Sed ubi eundi spatium satis iustum cum sermone consumpsimus, eandem emensi viam rursus versis vestigiis terebamus, et cum ad id loci ventum est, ubi subductae naviculae substratis roboribus a terrena labe suspensae quiescebant, pueros videmus certatim gestientes testarum in mare iaculationibus ludere.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 4:2)
Is se in pueris victorem ferebat, cuius testa et procurreret longius et frequentius exsiliret.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 6:2)
"His atque huiusmodi figmentis et mendaciis dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum et isdem fabulis inhaerentibus adusque summae aetatis robur adolescunt et in isdem opinionibus miseri consenescunt, cum sit veritas obvia, sed requirentibus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 24장 1:10)
"Pueri et mulierculae nostrae cruces et tormenta, feras et omnes suppliciorum terriculas inspirata patientia doloris inludunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:12)
sed hi in pueris, Cato in perfecto et spectato viro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 11:5)
nisi enim, quod ille minime putabat, immortalitatem optare vellet, quid non adeptus est, quod homini fas esset optare, qui summam spem civium, quam de eo iam puero habuerant, continuo adulescens incredibili virtute superavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 14:2)
atque earum rerum exemplum ex similitudine capiebat ineuntis aetatis, quod summi puerorum amores saepe una cum praetexta toga deponerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 43:6)
tum igitur nihil recusans Galba pro sese et populi Romani fidem implorans cum suos pueros tum C. Galli etiam filium flens commendabat, cuius orbitas et fletus mire miserabilis fuit propter recentem memoriam clarissimi patris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 2:1)
isque se tum eripuit flamma, propter pueros misericordia populi commota, sicut idem scriptum reliquit Cato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 2:2)
nam varia opinio pueris nobis erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 2:6)
Fuit Gracchus diligentia Corneliae matris a puero doctus et Graecis litteris eruditus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 2:3)
Nobis quidem pueris haec omnium optima putabatur, quae vix iam comparet in hac turba novorum voluminum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 1:6)
sed ecce in manibus vir et praestantissimo ingenio et flagranti studio et doctus a puero C. Gracchus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 1:1)
qui tanto in honore pueris nobis erat ut eum etiam edisceremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 3:5)
cuius orationes pueri legebamus, quas iam reperire vix possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION