라틴어 문장 검색

quae quidem cogitans soleo saepe mirari non nullorum insolentiam philosophorum, qui naturae cognitionem admirantur eiusque inventori et principi gratias exultantes agunt eumque venerantur ut deum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 47:1)
non pudet philosophum in eo gloriari, quod haec non timeat et quod falsa esse cognoverit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 47:6)
licet concurrant omnes plebei philosophi - sic enim i, qui a Platone et Socrate et ab ea familia dissident, appellandi videntur - , non modo nihil umquam tam eleganter explicabunt, sed ne hoc quidem ipsum quam subtiliter conclusum sit intellegent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 54:1)
philosophia vero, omnium mater artium, quid est aliud nisi, ut Plato, donum, ut ego, inventum deorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 63:2)
Tota enim philosophorum vita, ut ait idem, commentatio mortis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 73:4)
quem enim omnibus locis divinum, quem sapientissimum, quem sanctissimum, quem Homerum philosophorum appellat, huius hanc unam sententiam de inmortalitate animorum non probat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 78:3)
Quamquam quid opus est in hoc philosophari, cum rem non magnopere philosophia egere videamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 87:17)
Cyrenaeum Theodorum, philosophum non ignobilem, nonne miramur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 101:8)
cui rationes eae quae exquisitius a philosophis colliguntur defuerunt, ubertas orationis non defuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:3)
sed nunc quidem valetudini tribuamus aliquid, cras autem et quot dies erimus in Tusculano, agamus haec et ea potissimum, quae levationem habeant aegritudinum formidinum cupiditatum, qui omnis philosophiae est fructus uberrimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 118:7)
difficile est enim in philosophia pauca esse ei nota, cui non sint aut pleraque aut omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 1:5)
sed tamen in vita occupata atque, ut Neoptolemi tum erat, militari pauca ipsa multum saepe prosunt et ferunt fructus, si non tantos quanti ex universa philosophia percipi possunt, tamen eos quibus aliqua ex parte interdum aut cupiditate aut aegritudine aut metu liberemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 2:1)
Nos autem universae philosophiae vituperatoribus respondimus in Hortensio, pro Academia autem quae dicenda essent, satis accurate in Academicis quattuor libris explicata arbitramur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 4:3)
in ipsa enim Graecia philosophia tanto in honore numquam fuisset, nisi doctissimorum contentionibus dissensionibusque viguisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 4:5)
atque oratorum quidem laus ita ducta ab humili venit ad summum, ut iam, quod natura fert in omnibus fere rebus, senescat brevique tempore ad nihilum ventura videatur, philosophia nascatur Latinis quidem litteris ex his temporibus, eamque nos adiuvemus nosque ipsos redargui refellique patiamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION