라틴어 문장 검색

nam Peripatetici, familiares nostri, quibus nihil est uberius, nihil eruditius, nihil gravius, mediocritates vel perturbationum vel morborum animi mihi non sane probant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 22:4)
quae nemo probaret, nisi insitum illud in animis haberemus, omnis bonos interitu suorum quam gravissime maerere oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 63:6)
magnum opus est probare maerenti illum suo iudicio et, quod se ita putet oportere facere, maerere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 79:8)
itaque illius verae elegantisque philosophiae, quae ducta a Socrate in Peripateticis adhuc permansit et idem alio modo dicentibus Stoicis, cum Academici eorum controversias disceptarent, nulla fere sunt aut pauca admodum Latina monumenta sive propter magnitudinem rerum occupationemque hominum, sive etiam quod imperitis ea probari posse non arbitrabantur, cum interim illis silentibus C. Amafinius extitit dicens, cuius libris editis commota multitudo contulit se ad eam potissimum disciplinam, sive quod erat cognitu perfacilis, sive quod invitabantur inlecebris blandis voluptatis, sive etiam, quia nihil erat prolatum melius, illud quod erat tenebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 6:1)
post Amafinium autem multi eiusdem aemuli rationis multa cum scripsissent, Italiam totam occupaverunt, quodque maxumum argumentum est non dici illa subtiliter, quod et tam facile ediscantur et ab indoctis probentur, id illi firmamentum esse disciplinae putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 7:1)
nam mihi egregie probata est oratio tua.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 8:4)
oratorem denique non modo accusantem, sed ne defendentem quidem probant sine aculeis iracundiae, quae etiamsi non adsit, tamen verbis atque motu simulandam arbitrantur, ut auditoris iram oratoris incendat actio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 43:7)
quae si probata sunt, metu magna ex parte liberati sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 64:8)
atque erat facile sequentem eam rationem, quae maxume probatur de bonis et malis, negare umquam laetitia adfici posse insipientem, quod nihil umquam haberet boni;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:1)
de comoedia loquor, quae, si haec flagitia non probaremus, nulla esset omnino;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 69:1)
Quintus hic dies, Brute, finem faciet Tusculanarum disputationum, quo die est a nobis ea de re, quam tu ex omnibus maxime probas, disputatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 1:1)
nam geometrae cum aliquid docere volunt, si quid ad eam rem pertinet eorum quae ante docuerunt, id sumunt pro concesso et probato, illud modo explicant, de quo ante nihil scriptum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 18:4)
cui satis esset respondere se ante docuisse nihil bonum esse nisi quod honestum esset, hoc probato consequens esse beatam vitam virtute esse contentam, et quo modo hoc sit consequens illi, sic illud huic, ut, si beata vita virtute contenta sit, nisi honestum quod sit, nihil aliud sit bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 18:7)
in eo mihi videbare contra Catonem disserens hoc velle ostendere - quod mihi quidem probatur - inter Zenonem et Peripateticos nihil praeter verborum novitatem interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 32:5)
Porro nequis objiciat Regulam ad quam probandam inventum est hoc experimentum praesupponere corpora vel absolute dura esse, vel saltem perfecte elastica, cujusmodi nulla reperiuntur in compositionibus naturalibus;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 38:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION