라틴어 문장 검색

et Appuleiam Varillam, sororis Augusti neptem, quia probrosis sermonibus divum Augustum ac Tiberium et matrem eius inlusisset Caesarique conexa adulterio teneretur, maiestatis delator arcessebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 50장2)
maiestatis crimen distingui Caesar postulavit damnarique, si qua de Augusto inreligiose dixisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 50장4)
postremo paucis familiarium adhibitis sermo coeptus a Caesare, qualem ira et dissimulatio gignit, responsum a Pisone precibus contumacibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장5)
post quae rarus in tribunali Caesaris Piso, et si quando adsideret, atrox ac dissentire manifestus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장7)
vox quoque eius audita est in convivio, cum apud regem Nabataeorum coronae aureae magno pondere Caesari et Agrippinae, leves Pisoni et ceteris offerrentur, principis Romani, non Parthi regis filio eas epulas dari;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장8)
Maroboduo undique deserto non aliud subsidium quam misericordia Caesaris fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장1)
responsum a Caesare tutam ei honoratamque sedem in Italia fore, si maneret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장4)
nec tamen Caesar placitas semel artes mutavit, sed defuncto Pandusa, quem sibi infensum Rhescuporis arguebat, Pomponium Flaccum, veterem stipendiis et arta cum rege amicitia eoque accommodatiorem ad fallendum, ob id maxime Moesiae praefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 66장4)
hinc graves in Pisonem contumeliae, nec minus acerba quae ab illo in Caesarem intentabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장2)
Caesar paulisper ad spem erectus, dein fesso corpore, ubi finis aderat, adsistentis amicos in hunc modum adloquitur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장1)
est tibi Augustae conscientia, est Caesaris favor, sed in occulto;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 77장9)
Caesarisque se legatum testabatur provincia quam is dedisset arceri, non a legionibus (earum quippe accitu venire), sed a Sentio privatum odium falsis criminibus tegente.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 80장3)
tandem victa pertinacia Piso oravit ut traditis armis maneret in castello, dum Caesar cui Syriam permitteret consulitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 81장4)
Post quae rettulit Caesar capiendam virginem in locum Occiae, quae septem et quinquaginta per annos summa sanctimonia Vestalibus sacris praesederat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 86장1)
et Caesar quamvis posthabitam decies sestertii dote solatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 86장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION