라틴어 문장 검색

ergo in iis adolescentibus bonam spem esse dicemus et magnam indolem, quos suis commodis inservituros et quicquid ipsis expediat facturos arbitrabimur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:2)
huic mori optimum esse propter desperationem sapientiae, illi propter spem vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 76:2)
quid, quod homines infima fortuna, nulla spe rerum gerendarum, opifices denique delectantur historia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 71:3)
maximeque eos videre possumus res gestas audire et legere velle, qui a spe gerendi absunt confecti senectute.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 71:4)
post enim haec in hac urbe primum a Socrate quaeri coepta, deinde in hunc locum delata sunt, nec dubitatum, quin in virtute omnis ut bene, sic etiam beate vivendi spes poneretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 117:3)
cum saepius duplicaret numerum dierum admiransque Hiero requireret cur ita faceret, "quia quanto diutius considero" inquit "tanto mihi spes videtur obscurior". Sed Simoniden arbitror (non enim poeta solum suavis verum etiam ceteroqui doctus sapiensque traditur), quia multa venirent in mentem acuta atque subtilia, dubitantem quid eorum esset verissimum desperasse omnem veritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 60:6)
miserum est enim nihil proficientem angi nec habere ne spei quidem extremum et tamen commune solacium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 14:3)
ea si dea est, di omnes illi qui commemorabantur a te, Honos Fides Mens Concordia, ergo etiam Spes Moneta omniaque quae cogitatione nobismet ipsis possumus fingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 47:3)
Nam mentem fidem spem virtutem honorem victoriam salutem concordiam ceteraque huius modi rerum vim habere videmus non deorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 61:1)
aut enim in nobismet insunt ipsis, ut mens ut spes ut fides ut virtus ut concordia, aut optandae nobis sunt, ut honos ut salus ut victoria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 61:2)
ut vinum aegrotis, quia prodest raro nocet saepissime, melius est non adhibere omnino quam spe dubiae salutis in apertam perniciem incurrere, sic haud scio an melius fuerit humano generi motum istum celerem cogitationis acumen sollertiam, quam rationem vocamus, quoniam pestifera sit multis admodum paucis salutaris, non dari omnino quam tam munifice et tam large dari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 70:3)
nam patrimonia spe bene tradendi relinquimus, qua possumus falli;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 77:7)
Atque hoc quidem omnes mortales sic habent, externas commoditates, vineta segetes oliveta, ubertatem frugum et fructuum, omnem denique commoditatem prosperitatemque vitae a dis se habere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 87:5)
spei salutis opis victoriae facultas a dis expetenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 89:5)
Inproborum igitur prosperitates secundaeque res redarguunt, ut Diogenes dicebat, vim omnem deorum ac potestatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 89:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION