라틴어 문장 검색

Ab exortu Vergiliarum ad solstitium, quod fit ultimo mense Iunio circa octavam partem Cancri, fere examinant alvi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 5:1)
dumque circa flammulam volitant,aduruntur, quod nec facile ex angusto sursum evolare,nec rursus longius ab igne possunt recedere, cum lateribus aeneis circumveniantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 9:2)
Post Arcturi exortum circa aequinoctium Librae (sicut dixi) favorum secunda est exemptio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 11:1)
Ab aequinoctio deinde quod conficitur circa VIII calend.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 11:2)
Ab occasu Vergiliarum ad brumam, quae fere conficitur circa VIII calend.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 12:1)
Interea manipuli ante coeptam seditionem Naupor- tum missi ob itinera et pontes et alios usus, postquam turbatum in castris accepere, vexilla convellunt direptisque proximis vicis ipsoque Nauporto, quod municipii instar erat, retinentis centuriones inrisu et contumeliis, postremo verberibus insectantur, praecipua in Aufidienum Rufum praefectum castrorum ira, quem dereptum vehiculo sarcinis gravant aguntque primo in agmine per ludibrium rogitantes an tam immensa onera, tam longa itinera libenter ferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 20장1)
cui nomen superiori sub C. Silio legato, inferiorem A. Caecina curabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장3)
Sequanos proximos et Belgarum civitates in verba eius adigit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 34장2)
at ille moriturum potius quam fidem exueret clamitans, ferrum a latere diripuit elatumque deferebat in pectus, ni proximi prensam dextram vi attinuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장8)
discurrunt mutati et seditiosissimum quemque vinctos trahunt ad legatum legionis primae C. Caetronium, qui iudicium et poenas de singulis in hunc modum exercuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장6)
plurimus circa aquilas labor, quae neque ferri adversum ingruentia tela neque figi limosa humo poterant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장9)
At theatri licentia, proximo priore anno coepta, gravius tum erupit, occisis non modo e plebe set militibus et centurione, vulnerato tribuno praetoriae cohortis, dum probra in magistratus et dissensionem vulgi prohibent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 77장1)
Chariovalda diu sustentata hostium saevitia, hortatus suos ut ingruentis catervas globo perfringerent, atque ipse densissimos inrumpens, congestis telis et suffosso equo labitur, ac multi nobilium circa:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 11장7)
Proximo senatus die multa in luxum civitatis dicta a Q. Haterio consulari, Octavio Frontone praetura functo;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 33장1)
sed fratres egregie concordes et proximorum certaminibus inconcussi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION