라틴어 문장 검색

quippe regno Arsacis acrior est Germanorum libertas.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 3:3)
et intimi libertorum servorumque, corruptius quam in privata domo habiti, aulam Neronis et luxus, adulteria, matrimonia ceterasque regnorum libidines avido talium, si auderet, ut sua ostentantes, quiescenti ut aliena exprobrabant, urgentibus etiam mathematicis, dum novos motus et clarum Othoni annum observatione siderum adfirmant, genus hominum potentibus infidum, sperantibus fallax, quod in civitate nostra et vetabitur semper et retinebitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 22장2)
accessere cum regno Sohaemus haud spernendis viribus, Antiochus vetustis opibus ingens et servientium regum ditissimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 81장2)
spreto Venutio (is fuit maritus) armigerum eius Vellocatum in matrimonium regnumque accepit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 45장5)
regnum Venutio, bellum nobis relictum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 45장11)
is fuit Anicetus Polemonis libertus, prae- potens olim, et postquam regnum in formam provinciae verterat, mutationis impatiens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장3)
sic in Gallias Germaniasque intentus, si destinata provenissent, validissimarum ditissimarumque nationum regno imminebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장2)
regna praesente Caesare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 43장4)
nec ideo Rhenum insedimus ut Italiam tueremur, sed ne quis alius Ariovistus regno Galliarum potiretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 73장6)
'Regna bellaque per Gallias semper fuere donec in nostrum ius concederetis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장1)
laetum id regno magnamque et inclutam sedem fore quae excepisset:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 83장3)
sed Ptolemaeus, ut sunt ingenia regum, pronus ad formidinem, ubi securitas rediit, voluptatum quam religionum adpetens neglegere paulatim aliasque ad curas animum vertere, donec eadem species terribilior iam et instantior exitium ipsi regnoque denuntiaret ni iussa patrarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 83장9)
Iudaeos Creta insula profugos novissima Libyae insedisse memorant, qua tempestate Saturnus vi Iovis pulsus cesserit regnis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 2장2)
Plurimi auctores consentiunt orta per Aegyptum tabe quae corpora foedaret, regem Bocchorim adito Hammonis oraculo remedium petentem purgare regnum et id genus hominum ut invisum deis alias in terras avehere iussum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 3장1)
regnum ab Antonio Herodi datum victor Augustus auxit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION