라틴어 문장 검색

rogat oratque te, Chrysogone, si nihil de patris fortunis amplissimis in suam rem convertit, si nulla in re te fraudavit, si tibi optima fide sua omnia concessit, adnumeravit, appendit, si vestitum quo ipse tectus erat anulumque de digito suum tibi tradidit, si ex omnibus rebus se ipsum nudum neque praeterea quicquam excepit, ut sibi per te liceat innocenti amicorum opibus vitam in egestate degere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 3:2)
Nisi vero existimatis dementem P. Africanum fuisse qui, cum a C. Carbone tribuno plebis seditiose in contione interrogaretur quid de Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 2:2)
'rogas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 2:3)
rogat Fabius Acerronium - nam ibi tum erat - ut secum simul veniat ad Tullium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 3:4)
ista lex sacrata est, quam rogarunt armati, ut inermes sine periculo possent esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 21장 1:3)
Naevium certiorem facit, rogat ut curet quod dixisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 1:6)
Naevi, te rogo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 2:17)
rogare et orare ne illos supplices aspernarer quos me incolumi nemini supplices esse oporteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 1장 3:4)
quod quoniam me saepius rogas, aggrediar non tam perficiendi spe quam experiendi voluntate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 2:2)
itaque hoc sum adgressus statim Catone absoluto - quem ipsum numquam attigissem tempora timens inimica virtuti, nisi tibi hortanti et illius memoriam mihi caram excitanti non parere nefas esse duxissem - , sed testificor me a te roga- tum et recusantem haec scribere esse ausum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장 2:1)
ut interrogando urgeat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 1:9)
ut rursus quasi ad interrogata sibi ipse respondeat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 1:10)
Quibus si nihil aliud responderem nisi me M. Bruto negare roganti noluisse, iusta esset excusatio, cum et amicissimo et praestantissimo viro et recta et honesta petenti satis facere voluissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 1:4)
tu autem velim, si tibi ea quae disputata sunt minus probabuntur, ut aut maius opus institutum putes quam effici potuerit, aut, dum tibi roganti voluerim obsequi, verecundia negandi scribendi me impudentiam suscepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 4:1)
Brutum si qui roget, quid egerit in patria liberanda, si quis item reliquos eiusdem consilii socios, quid spectaverint, quid secuti sint:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION