라틴어 문장 검색

Atque in longis quoque morbis etiam tales notas non habentibus scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si foediores deiectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 3:1)
Illud autem magis ad rem pertinet scire, tum oporteat dari, cum iam bene uenae conquieuerunt, an etiamnum manentibus reliquiis febris.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 16:1)
Si uero postero tertioue aut quarto die secuta febris est, scire licet morbum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 2:4)
Cum uero febris instet, incipiat, augeatur, consistat, decedat, deinde in decessione consistat aut finiatur, scire licet optimum cibo tempus esse febre finita;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 10:2)
Sed cum tempora cibo potionique febris et remissionis ratio det, non est expeditissimum scire, quando aeger febricitet, quando melior sit, quando deficiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 5:1)
Ac protinus quidem scire est, non febricitare eum, cuius uenae naturaliter ordinatae sunt, teporque talis est, qualis esse sani solet:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 7:4)
saepe enim sic discutitur, iamque, quod genus febris sit, scire licet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 3:4)
Illud ante omnia scire oportet, interdum in accessione aegros desipere et loqui aliena.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 2:1)
quam quotiens posuero, scire licebit etiam ex infirmissima dari posse, dum ne illa sola quis utatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 17:8)
Licetque protinus scire id esse, ubi uenarum exigui inbecillique pulsus sunt, sudor autem et supra consuetudinem et modo * et tempore ex toto thorace et ceruicibus atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 1:4)
His uelut in conspectum quendam, quatenus scire curanti necessarium est, adductis, remedia singularum laborantium partium exsequar, orsus a capite;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 1:1)
Vbi leuatus est dolor mouerique ceruix coepit, scire licet cedere remediis morbum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 6:1)
Quibus si non fuerit aeger adiutus, scire licet malo uictum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 3:5)
itaque rubore et tumore in praecordiis orto scire licet fauces liberari.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 4:3)
sed sic bibendum erit, ut sciamus huic morbo sitim prodesse.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION