라틴어 문장 검색

ne somnum quidem extendere in partem diei licet aut a tumultu rerum in otium ruris quieti confugere aut assidua laboriosi officii statione fatigatum corpus voluptaria peregrinatione recreare aut spectaculorum varietate animum detinere aut ex tuo arbitrio diem disponere.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 34:2)
in hoc uno tibi satis praesidi, solaci est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 73:2)
"Grave est tamen, quem educaveris, iuvenem, iam matri iam patri praesidium ac decus, amittere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 95:1)
etenim quid est stultius quam hanc ab iracundia petere praesidium, rem stabilem ab incerta, fidelem ab infida, sanam ab aegra ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 101:4)
" Effecit ira, ut tyrannus tyrannicidae manus accommodaret et praesidia sua gladio suo caederet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 124:5)
Eodem modo sublimis animus, quietus semper et in statione tranquilla conlocatus, omnia infra se premens, quibus ira contrahitur, modestus et venerabilis est et dispositus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 37:4)
alii petunt illam, nobis haec statio, non portus est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 43:2)
dux lectissimos mittit, qui nocturnis hostes aggrediantur insidiis aut explorent iter aut praesidium loco deiciant.
(세네카, De Providentia, book 1 44:2)
Neque enim ille solus militat, qui in acie stat et cornu dextrum laevumque defendit, sed et qui portas tuetur et statione minus periculosa, non otiosa tamen fungitur vigiliasque servat et armamentario praeest ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 40:2)
Iustitia, mansuetudine, humanitate, larga et benigna manu praeparent multa ad secundos casus praesidia, quorum spe securius pendeant.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:3)
voluptas humile, servile, imbecillum, caducum, cuius statio ac domicilium fornices et popinae sunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:3)
Decus illud orbis atque praesidium unicum, quem fata terris in locum dederant Iovis, o mater, abiit:
(세네카, Hercules Oetaeus 11:21)
reliquiae auxilium dabunt, erunt satis praesidia, terrebunt tuae reges vel umbrae.
(세네카, Hercules Oetaeus 26:54)
prodesse miseris, supplices fido lare protegere, solum hoc Colchico regno extuli, decus illud ingens Graeciae et florem inclitum, praesidia Achivae gentis et prolem deum, servasse memet, munus est Orpheus meum, qui saxa cantu mulcet et silvas trahit, geminum que numen Castor et Pollux meum est satique Borea quique trans Pontum quoque summota Lynceus lumine inmisso videt, omnesque Minyae:
(세네카, 메데아 4:46)
ipsa praesidia occupat.
(세네카, 메데아 13:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION