라틴어 문장 검색

qualis ubi abruptis fugit praesaepia vinclis tandem liber equus campoque potitus aperto aut ille in pastus armentaque tendit equarum aut adsuetus aquae perfundi flumine noto emicat adrectisque fremit cervicibus alte luxurians, luduntque iubae per colla, per armos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 17:12)
quales Threiciae cum flumina Thermodontis pulsant et pictis bellantur Amazones armis seu circum Hippolyten, seu cum se Martia curru Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu feminea exsultant lunatis agmina peltis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 24:5)
Extemplo Turni sic est adfata sororem diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem Iuppiter erepta pro virginitate sacravit):
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 7:2)
Qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri sanguineus Mavors clipeo increpat atque furentis bella movens immittit equos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 15:16)
Ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum, tris uno congressu, et maestum mittit Oniten, nomen Echionium matrisque genus Peridiae, hic fratres Lycia missos et Apollinis agris et iuvenem exosum nequiquam bella Menoeten, Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae ars fuerat pauperque domus nec nota potentum munera conductaque pater tellure serebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 21:6)
inclusum veluti siquando flumine nanctus cervum aut puniceae saeptum formidine pinnae venator cursu canis et latratibus instat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 28:2)
Fortunate senex, hic, inter flumina nota et fontis sacros, frigus captabis opacum!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS36)
DamoetasTityre, pascentes a flumine reice capellas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON76)
vos coryli testes et flumina nymphis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS14)
Non ulli pastos illis egere diebus frigida, Daphni, boves ad flumina;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS16)
Nam neque me tantum venientis sibilus austri, nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae saxosas inter decurrunt flumina valles.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS53)
Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum Aonas in montis ut duxerit una sororum, utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.40)
hic tantum Boreae curamus frigora, quantum aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS31)
at si formosus Alexis montibus his abeat, videas et flumina sicca.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS35)
Pastorem Musam Damonis et Alphesiboei - immemor herbarum quos est mirata iuvenca certantis, quorum stupefactae carmine lynces, et mutata suos requierunt flumina cursus - Illonis Musam dicemus et Alphesiboei.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS1)

SEARCH

MENU NAVIGATION