라틴어 문장 검색

Ac, ne hoc forte magnum ac mirabile esse videatur hominem totiens irasci, totiens dolere, totiens omni motu animi concitari, praesertim in rebus alienis, magna vis est earum sententiarum atque eorum locorum, quos agas tractesque dicendo, nihil ut opus sit simulatione et fallaciis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 191:1)
his duabus partibus orationis, quarum altera commendationem habet, altera concitationem, quae minime praeceptis artium sunt perpolitae, omnis est a me illa causa tractata, ut et acerrimus in Caepionis invidia renovanda et in meis moribus erga meos necessarios declarandis mansuetissimus viderer:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 201:4)
eademque haec genera sunt tractanda in iracundia vel excitanda vel sedanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 208:3)
Quatenus autem sint ridicula tractanda oratori, perquam diligenter videndum est, quod in quarto loco quaerendi posueramus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 237:1)
Duo sunt enim genera facetiarum, quorum alterum re tractatur, alterum dicto:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 239:5)
" Atqui ita est totum hoc ipso genere ridiculum, ut cautissime tractandum sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:9)
Ambiguum per se ipsum probatur id quidem, ut ante dixi, vel maxime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 254:4)
ut cum obiurgavit Albium Granius quod, cum eius tabulis quiddam ab Albucio probatum videretur, et valde absoluto Scaevola gauderet neque intellegeret contra suas tabulas esse iudicatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 281:3)
si nostra probari facilius, quam illa redargui possunt, abducere animos a contraria defensione et ad nostram conor deducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 293:2)
nam ut aliquid ante rem dicamus, deinde ut rem exponamus, post ut eam probemus nostris praesidiis confirmandis, contrariis refutandis, deinde ut concludamus atque ita peroremus, hoc dicendi natura ipsa praescribit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 307:4)
ut vero statuamus ea, quae probandi et docendi causa dicenda sunt, quem ad modum componamus, id est vel maxime proprium oratoris prudentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 308:1)
Namque una in causis ratio quaedam est eius orationis, quae ad probandam argumentationem valet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 331:3)
nam et sapientis est consilium explicare suum de maximis rebus et honesti et diserti, ut mente providere, auctoritate probare, oratione persuadere possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 333:2)
tum promissio, si audierint, probaturos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 339:5)
sed tamen, quod ipsa virtus in earum rerum usu et moderatione maxime cernitur, tractanda in laudationibus etiam haec sunt naturae et fortunae bona;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 342:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION