라틴어 문장 검색

Quantum bonum est, ubi praeparata sunt pectora, in quae tuto secretum omne descendat, quorum conscientiam minus quam tuam timeas, quorum sermo sollicitudinem leniat, sententia consilium expediat, hilaritas tristitiam dissipet, conspectus ipse delectet !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 67:2)
Illi rursus, quos sors iniqua in ancipiti posuit, tutiores erunt superbiam detrahendo rebus per se superbis et fortunam suam quam maxime poterunt in planum deferendo.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:1)
Nam qui multa agit, saepe fortunae potestatem sui facit, quam tutissimum est raro experiri, ceterum semper de illa cogitare et nihil sibi de fide eius promittere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 119:1)
Tum illud orietur inaestimabile bonum, quies mentis in tuto conlocatae et sublimitas expulsisque erroribus ex cognitione veri gaudium grande et immotum comitasque et diffusio animi, quibus delectabitur non ut bonis sed ut ex bono suo ortis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 22:2)
Agedum, virtus antecedat, tutum erit omne vestigium.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 68:1)
Nihil cogens, nullo indigebis, liber eris, tutus, indemnis ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 83:3)
Divitias quidem ubi tutius fortuna deponet quam ibi, unde sine querella reddentis receptura est ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 107:3)
si tuto et securus scrutationem populo praebuerit, si nihil quisquam apud illum invenerit, quoi manus iniciat, audaciter et propalam erit dives.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 118:7)
tutior enim aduersus fortunam est cui aliquid post damnum superest.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.14)
scripserant illi quos tolli uellent secreto, hic quos tutos esse uellet:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.43)
Ludit de suis fortuna muneribus et quae dedit aufert, quae abstulit reddit nec umquam tutius est illam experiri quam cum locum iniuriae non habet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.13)
Quemadmodum redisti tutus, senex, solus, cum auro, cum etiam imperatores capiantur?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.11)
Non postulo ut gloriosum mori, sed ut tutum sit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.25)
me mea tellus lare secreto tutoque tegat.
(세네카, Hercules Furens 2:29)
nemo se tuto diu periculis offerre tam crebris potest:
(세네카, Hercules Furens 4:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION