라틴어 문장 검색

exsulavit post Catilinam Cicero, diruti eius penates, bona direpta, factum, quidquid victor Catilina fecisset;
(세네카, 행복론, Liber V 100:2)
" Quemadmodum," inquit, " magnus luctator est, non qui omnes numeros nexusque perdidicit, quorum usus sub adversario rarus est, sed qui in uno se aut altero bene ac diligenter exercuit et eorum occasiones intentus expectat (neque enim refert, quam multa sciat, si scit, quantum victoriae satis est), sic in hoc studio multa delectant, pauca vincunt.
(세네카, 행복론, Liber VII 5:1)
Hodie tam felix et tam dives es, ut victo victores invideant.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 58:2)
Quid Diomeden aliosque, quos Troianum bellum victos simul victoresque per alienas terras dissipavit ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 41:2)
Aget illum per omnes terras victoria sua.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 61:4)
Tamen tot tantosque luctus cepit rerum omnium capacissimum eius pectus victorque divus Augustus non gentium tantummodo externarum, sed etiam dolorum fuit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 90:2)
precatum enim se, ut, si quid ob ingentem victoriam invidiae dandum esset, id suo potius quam publico damno solveretur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 74:5)
" Atqui et patrimonium eius in praedam cesserat et filias rapuerat hostis et patria in alienam dicionem pervenerat et ipsum rex circumfusus victoris exercitus armis ex superiore loco rogitabat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 24:4)
At ille victoriam illi excussit et se urbe capta non invictum tantum sed indemnem esse testatus est.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 25:1)
vos enim rem geritis, illi parta victoria est.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 102:2)
Fecit hoc et C. Caesar ille qui victoria civili clementissime usus est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 127:1)
Quod hodie esset imperium, nisi salubris providentia victos permiscuisset victoribus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 189:6)
Voluit quidem ille - neque enim quisquam liberalius victoria usus est, ex qua nihil sibi vindicavit nisi dispensandi potestatem, - sed quemadmodum sufficere tam improbis desideriis posset, cum tantum omnes concupiscerent, quantum unus poterat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 181:2)
coronam habes, victoriam non habes.
(세네카, De Providentia, book 1 38:4)
imperator post uictoriam reus est laesae reipublicae.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, non recepti ab imperatore.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION