라틴어 문장 검색

Ingentia quorundam beneficia silentium aut loquendi tarditas imitata gravitatem et tristitiam corrupit, cum promitterent vultu negantium.
(세네카, 행복론, Liber II 10:1)
Quid opus arrogantia vultus, quid tumore verborum?
(세네카, 행복론, Liber II 46:2)
Libet itaque interrogare, quid se tanto opere resupinet, quid vultum habitumque oris pervertat, ut malit personam habere quam faciem ?
(세네카, 행복론, Liber II 52:1)
si, quemadmodum debemus, adfecti sumus, conscientia eminebit in vultu.
(세네카, 행복론, Liber II 111:3)
Horum quomodo iudex inibit aestimatio- nem, cum sermo et dubitatio et vultus meriti gratiam destruant ?
(세네카, 행복론, Liber III 37:2)
Ex vultu igitur tuo pendebo ;
(세네카, 행복론, Liber VI 2:7)
si secuta est dantem paenitentia, si miserum se dixit, quod dedisset, si, cum daret, suspiravit, vultum adduxit, perdere se credidit, non donare, si sua causa aut certe non mea dedit, si non desiit insultare, gloriari, ubique iactare et acerbum munus suum facere, manet beneficium, quamvis non debeatur, sicuti quaedam pecuniae, de quibus ius creditori non dicitur, debentur, sed non exiguntur.
(세네카, 행복론, Liber VI 18:2)
Vultus tuus, cui regendum me tradidi, colligit rugas et trahit frontem, quasi longius exeam.
(세네카, 행복론, Liber VI 30:1)
vultus tuus loquitur.
(세네카, 행복론, Liber VI 52:3)
exsecraris enim illum et caput sanctum tibi dira precatione defigis.
(세네카, 행복론, Liber VI 180:9)
Ille tamen te, quisquis es, insolenti quidem vultu sed aliquando respexit, ille aures suas ad tua verba demisit, ille te ad latus suum recepit ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 11:4)
Repete memoria tecum, quando certus consilii fueris, quotus quisque dies ut destinaveras processerit, quando tibi usus tui fuerit, quando in statu suo vultus, quando animus intrepidus, quid tibi in tam longo aevo facti operis sit, quam multi vitam tuam diripuerint te non sentiente quid perderes, quantum vanus dolor, stulta laetitia, avida cupiditas, blanda conversatio abstulerit, quam exiguum tibi de tuo relictum sit ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 15:1)
Et cum defixum videret nec ex conventione iam, sed ex conscientia tacentem :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 60:1)
in cuius animo nihil hostile, nihil efferum est, qui potentiam suam placide ac salutariter exercet approbare imperia sua civibus cupiens, felix abunde sibi visus, si fortunam suam publicarit, sermone adfabilis, aditu accessuque facilis, vultu, qui maxime populos demeretur, amabilis, aequis desideriis propensus, etiam iniquis non acerbus, a tota civitate amatur, defenditur, colitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 83:1)
donabit lacrimis maternis filium et catenas solvi iubebit et ludo eximet et cadaver etiam noxium sepeliet, sed faciet ista tranquilla mente, vultu suo.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION