라틴어 문장 검색

CREATIVITAS ET POTESTAS
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 137:2)
105. Facile creditur “quodlibet potestatis incrementum utique progressum constituere, securitatis augmentum, utilitatis, beneficii, vitalis vigoris, bonorum plenitudinis”, proinde ac si realitas, bonum et veritas sponte emanent ipsa ex technologiae et oeconomiae potentia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 141:1)
Hoc sensu nudus est et expositus coram sua ipsa potestate quae usque crescit, nulla habens elementa ad eam continendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 141:7)
Vel etiam cum intentio creatrix pulchritudinis eiusque contemplatio re superare valent potestatem hominem in obiectum redigentem in quandam salutis speciem quae efficitur in pulchritudine et in persona illud contemplante.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 149:5)
Ut oeconomica sit libertas a qua omnes realiter beneficium accipiant, nonnumquam necessarium est fines illis ponere quibus maximae sunt copiae et pecuniae potestas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 169:6)
humana potestas limitibus coërcetur atque “humanae dignitati est contrarium animalibus inutiliter dolores inferre et eorum dilapidare vitas”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 171:4)
Eodem tempore fieri non potest quin denuo considerentur incepta, effectus, circumstantiae et limites ethici huius humanae operae, quae formam constituit potestatis, cui gravia pericula adduntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 172:6)
Sicut hoc in capite animadvertimus, technica ab ethica separata propriam sui ipsius continere potestatem difficulter poterit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 177:5)
Praecipuae ut solvantur quaestiones, quas singulae agentes Nationes solvere non possunt, mundiali consensu opus est, qui efficiat, exempli gratia, ut tolerabilis variataque agricultura inducatur, iterabilia et parum inquinantia energiae genera augeantur, maior energiae efficientia sustineatur, silvarum mariumque copiae congruentius adhibeantur, aqua potabili fruendi omnibus potestas tribuatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 215:5)
Nihilominus, summae orbis de ambitu potestates postremis temporibus optatibus non steterunt, quia, nulla habita politica deliberatione, de toto ambitu graviter efficaciterque non consenserunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 217:4)
173. Oportet ut internationales pactiones protinus ferantur, exigua considerata vi localium potestatum efficaciter agendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 224:1)
Saeculum XXI, dum moderationem servat propriam praeteritarum aetatum, conspicit nationales Status potestatem amittere, praesertim quod oeconomica nummaria ratio, quae transnationalem habet indolem, rei politicae dominari student.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 226:3)
Hoc posito, fortiorum et efficaciter compositarum institutionum internationalium progressus necessarius fit, auctoritatibus pari iure designatis per pactiones inter nationalia regimina ac sanciendi potestate fruentibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 226:4)
Haud prudens potestatis aedificatio efficit ut de ambitu sapienter agenda difficulter in publica regiminum agenda inserantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 230:3)
Politica potestas in quodam Nationis proposito hoc officium laboriose suscipit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 230:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION