라틴어 문장 검색

At nemo corpus datum nova natura dotare vel in novum corpus foeliciter et apposite transmutare potest, nisi corporis alterandi aut transformandi bonam habuerit notitiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 23:3)
Secundo, facienda est comparentia ad intellectum instantiarum, quae natura data privantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 70:1)
quia forma (ut dictum est) non minus abesse debet, ubi natura data abest, quam adesse, ubi adest.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 70:2)
Itaque subjungenda sunt negativa affirmativis, et privationes inspiciendae tantum in illis subjectis quae sunt maxime cognata illis alteris, in quibus natura data inest et comparet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 71:1)
Accipiatur speculum fabricatum contra ac fit in speculis comburentibus, et interponatur inter manum et radios solis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 80:2)
accipiatur vitrum ventre concavo, collo tenui et oblongo;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 178:4)
Invenienda est enim, super comparentiam omnium et singularum instantiarum, natura talis, quae cum natura data perpetuo adsit, absit, atque crescat, et decrescat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:3)
Est itaque inductionis verae opus primum (quatenus ad inveniendas formas) rejectio sive exclusiva naturarum singularum, quae non inveniuntur in aliqua instantia, ubi natura data adest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 188:3)
aut inveniuntur in aliqua instantia, ubi natura data abest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 188:4)
aut inveniuntur in aliqua instantia crescere, cum natura data decrescat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 188:5)
aut decrescere, cum natura data crescat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 188:6)
Si quis enim accipiat ramum tenerum et vegetum arboris, atque illum reflectat in aliquam terrae particulam, licet non cohaereat ipsi solo, gignit statim non ramum, sed radicem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 282:4)
ut accipiantur pro instantiis conformibus et proportionatis illae, quae denotant similitudines (ut ab initio diximus) physicas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 289:2)
Postremo, neque omnino omittenda sunt superstitiosa, et (prout vocabulum sensu vulgari accipitur) magica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 317:1)
Atque ex copia ista et paucitate materiae notiones illae densi et rari, quae varie et promiscue accipiuntur, proprie abstrahuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION