라틴어 문장 검색

si in alterutrum latus, manus in contrarium id est aut ad pollicem aut ad minimum digitum convertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 17장4)
Ubi satis nervi diducti sunt, os, quod in alterutrum latus procidit, manibus in contrarium repellendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 17장9)
Si in interiorem partem prolapsum est, crus longius altero et vatium est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장5)
alteri cruri ad calcem par est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장11)
Isdemque temporibus in tres partes medicina diducta est, ut una esset quae uictu, altera quae medicamentis, tertia quae manu mederetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 9:1)
Ea neque addicta alterutri opinioni sunt, neque ab utraque nimium abhorrentia, sed media quodammodo inter diuersas sententias;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 45:2)
Siquidem horum tria genera esse, unum adstrictum, alterum fluens, tertium mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 55:1)
deinde non sequitur, ut, quod alium non adficit aut eundem alias, id ne alteri quidem aut eidem tempore alio noceat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 58:2)
Ex his uero neutrum semper fieri oportet, sed saepius alterutrum pro corporis natura.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 7:5)
Neque terrere debet ea febris, quae eodem die finita est, ac ne ea quidem, quae, quamuis longiore tempore euanuit, tamen ante alteram accessionem ex toto quieuit, sic ut corpus integrum, quod *ε*ι*λ*ι*κ*ρ*ι*ν*ε*σ Graeci uocant, fieret.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 3:2)
Si uero in morbo uetere iam triduo talis est, in propinquo mors est, magisque, si praeter haec oculi quoque lumen refugiunt et inlacrimant, quaeque in iis alba esse debent, rubescunt, atque in isdem uenulae pallent, pituitaque in iis innatans nouissime angulis inhaerescit, alterque ex his minor est, iique aut uehementer subsederunt, aut facti tumidiores sunt, perque somnum palpebrae non committuntur, sed inter has ex albo oculorum aliquid apparet, neque id fluens aluus expressit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 3:1)
cuiue alterutro modo se prompsit, cum iam longo morbo corpus eius esset extenuatum et adfectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 8:5)
Quicumque etiam dolorem ingentem circa tempora et frontem habebit, is alterutra ratione eum finiet, magisque si iuuenis erit, per sanguinis profusionem, si senior, per suppurationem.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 9:1)
si quod in umero uitium est, ex altero brachio:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 14:2)
Idque, quod infunditur, neque frigidum esse oportet neque calidum, ne alterutro modo laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION