라틴어 문장 검색

augescunt aliae gentes, aliae minuuntur, inque brevi spatio mutantur saecla animantum et quasi cursores vitai lampada tradunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 2:6)
Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint Matris et ingrati genitoribus inventi sint, significare volunt indignos esse putandos, vivam progeniem qui in oras luminis edant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:12)
si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt, unde ignem iacere et lumen submittere possint scintillasque agere ac late differre favillam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:5)
Postremo quoniam non omnia corpora vocem mittere concedis neque odorem, propterea fit ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 18:7)
quod si forte suum dimittunt corpore sensum atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod detrahitur?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:16)
quarta quoque his igitur quaedam natura necessest adtribuatur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 6:8)
Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago, quinque etiam [aut] sex ut fieri simulacra suërint.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:1)
fit quoque ut inter dum similes existere avorum possint et referant proavorum saepe figuras, propterea quia multa modis primordia multis mixta suo celant in corpore saepe parentis, quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 39:3)
multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae commendata manent, tutelae tradita nostrae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 31:3)
at levisomna canum fido cum pectore corda, et genus omne quod est veterino semine partum lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 31:5)
ergo perfugium sibi habebant omnia divis tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 40:7)
Iam validis saepti degebant turribus aevom, et divisa colebatur discretaque tellus, tum mare velivolis florebat navibus ponti, auxilia ac socios iam pacto foedere habebant, carminibus cum res gestas coepere poëtae tradere;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:2)
scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt, multa modis multis multarum semina rerum quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:8)
Regionem istam, quae nunc vocatur Italia, regno Ianus optinuit, qui, ut Hyginus Protarchum Trallianum secutus tradit, cum Camese aeque indigena terram hanc ita participata potentia possidebant, ut regio Camesene, oppidum Ianiculum vocitaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 19:1)
Alia Saturnaliorum causa sic traditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION