라틴어 문장 검색

nemo enim putabat quemquam esse qui, cum omnia divina atque humana iura scelere nefario polluisset, somnum statim capere potuisset, propterea quod qui tantum facinus commiserunt non modo sine cura quiescere sed ne spirare quidem sine metu possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 2:2)
etenim si Iuppiter optimus maximus cuius nutu et arbitrio caelum terra mariaque reguntur saepe ventis vehementioribus aut immoderatis tempestatibus aut nimio calore aut intolerabili frigore hominibus nocuit, urbis delevit, fruges perdidit, quorum nihil pernicii causa divino consilio sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus, at contra commoda quibus utimur lucemque qua fruimur spiritumque quem ducimus ab eo nobis dari atque impertiri videmus, quid miramur, iudices, L. Sullam, cum solus rem publicam regeret orbemque terrarum gubernaret imperique maiestatem quam armis receperat iam legibus confirmaret, aliqua animadvertere non potuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 45장 2:3)
nisi hoc mirum est quod vis divina adsequi non possit, si id mens humana adepta non sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 45장 2:4)
itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui patris ulciscendi causa matrem necavisset variatis hominum sententiis non solum divina sed etiam sapientissimae deae sententia liberatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 2:5)
non fuit ea causa, iudices, profecto, non fuit cur sibi censeret Pompeius quaestionem ferendam, sed homo sapiens atque alta et divina quadam mente praeditus multa vidit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장 1:1)
te, M. Cato, testor, quos mihi divina quaedam sors dedit iudices.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 3:3)
quas res divinas talibus institutas viris, quos cantus, quae carmina!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 2:2)
nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam vim esse ducit numenque divinum, quem neque imperi nostri magnitudo nec sol ille nec caeli signorumque motus nec vicissitudines rerum atque ordines movent neque, id quod maximum est, maiorum nostrorum sapientia, qui sacra, qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt et nobis suis posteris prodiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 3:4)
caedi vidistis populum Romanum, contionem gladiis disturbari, cum audiretur silentio M. Caelius, tribunus plebis, vir et in re publica fortissimus, in suscepta causa firmissimus, et bonorum voluntati, auctoritati senatus deditus, et in hac Milonis sive invidia sive fortuna, singulari, divina, incredibili fide.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 3:5)
'te quidem, cum isto animo sis, satis laudare non possum, sed, quo est ista magis divina virtus, eo maiore a te dolore divellor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 36장 1:2)
ut minime mirum futurum sit si, cum aetate processerit, aut in hoc orationum genere cui nunc studet tantum quantum pueris reliquis praestet omnibus qui umquam orationes attigerunt aut, si contentus his non fuerit, divino aliquo animi motu maiora concupiscat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 2:7)
sed quid poetas divino ingenio profero?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 31장 1:3)
cum illa divina cognoverit, nolo ignoret ne haec quidem humana.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 34장 2:1)
tu, cum tibi sive deus sive mater, ut ita dicam, rerum omnium natura dederit animum, quo nihil est praestantius neque divinius, sic te ipse abicies atque prosternes, ut nihil inter te atque inter quadripedem aliquam putes interesse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 3장 2:4)
si mihi eripuisses divinam animi mei conscientiam, meis curis, vigiliis, consiliis stare te invitissimo rem publicam, si huius aeterni beneficii inmortalem memoriam delevisses, multo etiam magis, si illam mentem, unde haec consilia manarunt, mihi eripuisses, tum ego accepisse me confiterer iniuriam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION