라틴어 문장 검색

Non mentiar, si dixero neminem non amare beneficia sua, neminem non ita compositum animo, ut libentius eum videat, in quem multa congessit, cui non causa sit iterum dandi beneficii semel dedisse.
(세네카, 행복론, Liber IV 70:1)
Quomodo nulla lex amare parentes, indulgere liberis iubet (supervacuum est enim, in quod imus, impelli), quemadmodum nemo in amorem sui cohortandus est, quem adeo, dum nascitur, trahit, ita ne ad hoc quidem, ut honesta per se petat ;
(세네카, 행복론, Liber IV 79:1)
furor est enim metuere salutaria, nec quisquam amat, quos timet.
(세네카, 행복론, Liber IV 88:2)
Amat, debet, referre gratiam cupit ;
(세네카, 행복론, Liber IV 98:3)
" Admonebo ergo non amare, non palam, sine convicio, sic, ut se redisse in memoriam, non reduci putet.
(세네카, 행복론, Liber V 138:4)
Alioqui iubes me eodem tempore et amare et odisse et queri et gratias agere, quod natura non recipit.
(세네카, 행복론, Liber VI 27:4)
Huc derige cursum, litus ama.
(세네카, 행복론, Liber VI 30:4)
Vincit malos pertinax bonitas, nec quisquam tam duri infestique adversus diligenda animi est, ut etiam in iniuria bonos non amet, quibus hoc quoque coepit debere, quod impune non solvit.
(세네카, 행복론, Liber VII 147:2)
At illud tempus, quod amant, breve est et praeceps breviusque multo suo fit vitio ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 99:1)
nam si quietem petit et otium, hanc virtutem naturae suae nanctus est, quae pacem amat et manus retinet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 16:2)
Non est hic sine ratione populis urbibusque consensus sic protegendi amandique reges et se suaque iactandi, quocumque desideravit imperantis salus ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 18:1)
Suam itaque incolumitatem amant, eum pro uno homine denas legiones in aciem deducunt, cum in primam frontem procurrunt et adversa vulneribus pectora ferunt, ne imperatoris sui signa vertantur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 21:1)
in cuius animo nihil hostile, nihil efferum est, qui potentiam suam placide ac salutariter exercet approbare imperia sua civibus cupiens, felix abunde sibi visus, si fortunam suam publicarit, sermone adfabilis, aditu accessuque facilis, vultu, qui maxime populos demeretur, amabilis, aequis desideriis propensus, etiam iniquis non acerbus, a tota civitate amatur, defenditur, colitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 83:1)
Illi qui munera eius velut sua et perpetua amaverunt, qui se suspici propter illa voluerunt, iacent et maerent, eum vanos et pueriles animos, omnis solidae voluptatis ignaros, falsa et mobilia oblectamenta destituunt ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 24:1)
Omnia ista, quae imperita ingenia et nimis corporibus suis addicta suspiciunt, lapides, aurum, argentum et magni levatique mensarum orbes terrena sunt pondera, quae non potest amare sincerus animus ac naturae suae memor, levis ipse, expeditus et, quandoque emissus fuerit, ad summa emicaturus ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 80:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION