라틴어 문장 검색

sermo constat ratione vel vetustate, auctoritate, . rationem praestat praecipue analogia, nonnunquam et etymologia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 222:2)
cuius ars non in hoc posita est, ut noverimus, quibus quaeque syllaba litteris constet (nam id quidem infra grammatici officium est), sed totam, ut mea fert opinio, subtilitatem in dubiis habet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 267:3)
nisi forte quidem atque alia, quae oculis aut vulneribus medentur, ex multis atque interim contrariis quoque inter se effectibus componi videmus, quorum ex diversis fit una illa mixtura, quae nulli earum similis est, ex quibus constat, sed proprias vires ex omnibus sumit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 337:2)
vocis rationem Aristoxenus musicus dividit in ῥυθμόν et μέλοσ, quorum alterum modulatione, alterum canore ac sonis constat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 353:2)
illa propositarum quaestionum conclusio non fere tota constat syllogismis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 368:6)
et grammatice (quam in Latinum transferentes litteraturam vocaverunt) fines suos norit, praesertim tantum ab hac appellationis suae paupertate, intra quam primi illi constitere, provecta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 5:1)
constant enim propria rerum, de quibus agitur, non communi qualitate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 84:3)
nam fictas ad imitationem fori consiliorumque materias apud Graecos dicere circa Demetrium Phalerea institutum fere constat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 85:2)
quod quidem maxime patres exigunt atque ita demum studere liberos suos, si quam frequentissime declamaverint, credunt, cum profectus praecipue diligentia constet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 123:2)
itaque ingeniosi vocentur, ut libet, dum tamen constet contumeliose sic laudari disertum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 179:3)
multo labore, assiduo studio, varia exercitatione, plurimis experimentis, altissima prudentia, praesentissimo consilio constat ars dicendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 200:3)
aut tollatur medicina, quae ex observatione salubrium atque iis contrariorum reperta est, et, ut quibusdam placet, tota constat experimentis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 277:2)
sive ille ab omnibus fere probatus finis observatur, artem constare ex perceptionibus consentientibus et coexercitatis ad fine utilem vitae, iam ostendemus nihil non horum in rhetorice inesse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 309:2)
quid quod et inspectione et exercitatione ut artes ceterae constat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 310:1)
nec potest ars non esse, si est ars dialectice, quod fere constat, cum ab ea specie magis quam genere differat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 310:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION