라틴어 문장 검색

"ducit supremos naenia nulla toros, servierat quidam, quantolibet ordine dignus, Tibure, sed longo tempore liber erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권430)
"o decus, o sacra femina digna domo!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권525)
quanto est nostris dignior ipse malis !
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 2:2)
Gaudeat adversis femina virque tuis . Accedat lacrimis odium , dignusque puteris , Qui mala cum tuleris plurima , plura feras . Sitque , quod est rarum , solito defecta favore Fortunae facies invidiosa tuae . Causaque non desit , desit tibi copia mortis :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 6:2)
vel Tiberinus , aquae . - Astacidaeque modo defixa cadavera trunco, Digna feris ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 24:5)
Quae pater ut summa vidit Saturnius arce, ingemit et, facto nondum vulgata recenti, foeda Lycaoniae referens convivia mensae, ingentes animo et dignas Iove concipit iras, conciliumque vocat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 22:1)
Quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma in domino dignos everti tecta penates.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 27:16)
Sed non domus una perire digna fuit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 28:2)
Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam flumine et "o virgo Iove digna tuoque beatum nescio quem factura toro, pete" dixerat "umbras altorum nemorum" (et nemorum monstraverat umbras), "dum calet et medio sol est altissimus orbe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 60:5)
amplexuque dato "nec tu meus esse negari dignus es, et Clymene veros" ait "edidit ortus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 6:3)
aliis violentior aequo visa dea est, alii laudant dignamque severa virginitate vocant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 29:2)
Imperfectus adhuc infans genetricis ab alvo eripitur, patrioque tener (si credere dignum est) insuitur femori maternaque tempora complet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:19)
E quibus illa fuit longa dignissima vita, nostra nocens anima est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:3)
Puer o dignissime credi esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido, sive es mortalis, qui te genuere, beati, et frater felix, et fortunata profecto, siqua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 31:2)
Ut stetit, "o" dixit "non istis digna catenis, sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes, pande requirenti nomen terraeque tuumque, et cur vincla geras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION