라틴어 문장 검색

ille tamquam nisus evomentis adiuvaret, pinnam rapido veneno inlitam faucibus eius demisisse creditur, haud ignarus summa scelera incipi cum periculo, peragi cum praemio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 67장4)
in campo tamen Martis sepultus est adeo turbidis imbribus, ut vulgus iram deum portendi crediderit adversus facinus cui plerique etiam hominum ignoscebant, antiquas fratrum discordias et insociabile regnum aestimantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장2)
alii necessitatem adhibitam credebant a principe sceleris sibi conscio et veniam sperante, si largitionibus validissimum quemque obstrinxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장3)
Caninius Rebilus, ex primoribus peritia legum et pecuniae magnitudine, cruciatus aegrae senectae misso per venas sanguine effugit, haud creditus sufficere ad constantiam sumendae mortis ob libidines muliebriter infamis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 30장4)
quod moenibus cingebatur ita repente atra nube coopertum fulgoribusque discretum est ut quasi infensantibus deis exitio tradi crederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 41장7)
eius opprimendi gratia repetitum credebatur senatus consultum poenaque Cinciae legis adversum eos qui pretio causas oravissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장3)
cur enim, si rem publicam egere libertate senatoria crederet, tam levia consectaretur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 49장2)
haec atque talia lacrimis et arte adulterae penetrantia nemo prohibebat, cupientibus cunctis infringi potentiam matris et credente nullo usque ad caedem eius duratura filii odia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 1장8)
satis constitit extitisse proditorem et Agrippinam auditis insidiis, an crederet ambiguam, gestamine sellae Baias pervectam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장8)
igitur longum utriusque silentium, ne inriti dissuaderent, an eo descensum credebant , nisi praeveniretur Agrippina, pereundum Neroni esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장6)
ac, si ad visendum venisset, refotam nuntiaret, sin facinus patraturus, nihil se de filio credere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장13)
hunc sui finem multos ante annos crediderat Agrippina contempseratque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장7)
quia tamen non, ut hominum vultus, ita locorum facies mutantur, obversabaturque maris illius et litorum gravis aspectus (et erant qui crederent sonitum tubae collibus circum editis planctusque tumulo matris audiri), Neapolim concessit litterasque ad senatum misit quarum summa erat repertum cum ferro percussorem Agerinum, ex intimis Agrippinae libertis, et luisse eam poenas conscientia quasi scelus paravisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 10장6)
quod fortuitum fuisse quis adeo hebes inveniretur ut crederet?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 11장5)
nam quia discumbentis Neronis apud Simbruina stagna cui Sublaqueum nomen est ictae dapes mensaque disiecta erat idque finibus Tiburtum acciderat, unde paterna Plauto origo, hunc illum numine deum destinari credebant, fovebantque multi quibus nova et ancipitia praecolere avida et plerumque fallax ambitio est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION