라틴어 문장 검색

nunc autem verba haec 'cupide' et 'temere,' in quibus verbis omne momentum rei est, non in concludenda sententia tantum dicuntur, sed supra quoque nondum desiderata ponuntur et quae nasci oririque ex ipsa rei conceptione debebant, ante omnino quam res postulat dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 10:1)
Qui alienam rem adtrectavit, cum id se invito domino facere iudicare deberet, furti tenetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 21:2)
Sed meminisse debemus, secundum ea quae supra scripsi, furtum sine ulla quoque adtrectatione fieri posse, sola mente atque animo ut furtum fiat adnitente.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 24:1)
Mihi de omni eius ingenio deque omni scripto iudicium censuramque facere non necessum est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 3:1)
necesse erat haec dici, cum illa legerentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 8:6)
Sed haut scio, inquit, an dicat aliquis, ipsum illud quod pugnat, quod gemit, si malum dolor non est, cur necesse est gemere et pugnare?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 11:1)
Ipsum autem verbum sic procul dubio natum est atque ita sese habet, ut, cum dicitur 'intra Kalendas,' non alius accipi dies debeat quam solae Kalendae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 8:1)
Nam cum alia quaedam petita et non impetrata sunt, tum solemus, inquit, quasi extremum aliquid petituri quod negari minime debeat, dicere ' hoc saltem fieri aut dari oportere,' tamquam salutem postremo petentes, quam impetrari certe et obtineri sit aequissimum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIV 7:3)
Itaque in libris veterum vulgo reperias, necessitudinem dici pro eo quod necessum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 4:1)
Postea brevi tempore, cum idem illi qui de magistro destinando petierant praesentes essent, vinum ait quod tum biberet non esse id ex valitudine sua, sed insalubre esse atque asperum ac propterea quaeri debere exoticum, vel Rodium aliquod vel Lesbium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 6:1)
Item versus est in eandem ferme sententiam Pacuvii, quem Macedo philosophus, vir bonus, familiaris meus, scribi debere censebat pro foribus omnium templorum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VIII 5:1)
Nec loquaces autem, inquit, convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et aput subsellia, silentium vero non in convivio, set in cubiculo esse debet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 4:3)
In convivio legi nec omnia debent, sed ea potissimum, quae simul sint βιωφελῆ et delectent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 6:3)
nec, quia hic nepos Catonis Censorii, ille autem pronepos fuit, propterea necessum est patrem hunc ei fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 12:2)
Tum Probus iam commotior, Noli, inquit, igitur laborare, utrum istorum debeas dicere, 'urbis' an 'urbes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION