라틴어 문장 검색

Suspectus est, inquid, iudici qui plus quam se defendit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.53)
Quaedam controuersiae sunt in quibus factum defendi potest, excusari non potest.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.39)
pater defendit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.8)
Felicior essem si plures reos defenderem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.9)
pater defendit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.7)
Defendisti Ligarium, Cicero.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens quod mori coegerit filiam.21)
orbe defenso caret, sensere terrae pacis auctorem suae abesse tristes:
(세네카, Hercules Furens 3:21)
ius est in armis, opprimit leges timor, ante ora vidi nostra truculenta manu gnatos paterni cadere regni vindices ipsumque, Cadini nobilis stirpem ultimam, occidere, vidi regium capitis decus cum capite raptum, quis satis Thebas fleat?
(세네카, Hercules Furens 3:24)
aut omnes tuo defende reditu sospes aut omnes trahe.
(세네카, Hercules Furens 4:10)
partes meae sunt reddere Alcidae patrem genusque verum, post tot ingentis viri memoranda facta postque pacatum manu quodcumque Titan ortus et labens videt, post monstra tot perdomita, post Phlegram impio sparsam cruore postque defensos deos nondum liquet de patre?
(세네카, Hercules Furens 6:39)
vidit hoc tantum nefas defensus orbis?
(세네카, Hercules Furens 9:26)
Est in remoto regiae sedis loco arcana tacitus nostra defendens specus.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:15)
coite, gentes, saxa et immensas faces iaculetur orbis, nulla nunc cesset manus, corripite tela, vindicem vestram abstuli:
(세네카, Hercules Oetaeus 13:30)
sceleribus feci viam, ego vos tyrannis regibus monstris feris saevisque rapto vindice opposui deis.
(세네카, Hercules Oetaeus 13:33)
Defende saltem dexteram, infelix, tuam fraudisque facinus esse, non nuptae, sciat.
(세네카, Hercules Oetaeus 14:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION