라틴어 문장 검색

Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus et alto vi superum saevae memorem Iunonis ob iram;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 1:1)
hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 3:4)
His accensa super, iactatos aequore toto Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, arcebat longe Latio, multosque per annos errabant, acti fatis, maria omnia circum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 3:10)
Quippe vetor fatis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 4:3)
sedes ubi fata quietas ostendunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 15:6)
Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, nunc Amyci casum gemit et crudelia secum fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 16:8)
Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas solabar, fatis contraria fata rependens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 17:5)
manent immota tuorum fata tibi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 18:3)
Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet, longius et volvens fatorum arcana movebo) bellum ingens geret Italia, populosque feroces contundet, moresque viris et moenia ponet, tertia dum Latio regnantem viderit aestas, ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 18:6)
Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto, ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces hospitio Teucris, ne fati nescia Dido finibus arceret:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 20:1)
Bis denis Phrygium conscendi navibus aequor, matre dea monstrante viam, data fata secutus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 24:5)
Quem si fata virum servant, si vescitur aura aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris, non metus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 32:2)
Fracti bello fatisque repulsi ductores Danaum, tot iam labentibus annis, instar montis equum divina Palladis arte aedificant, sectaque intexunt abiete costas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 2:1)
primusque Thymoetes duci intra muros hortatur et arce locari, sive dolo, seu iam Troiae sic fata ferebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 3:11)
Et, si fata deum, si mens non laeva fuisset, impulerat ferro Argolicas foedare latebras, Troiaque, nunc stares, Priamique arx alta, maneres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 4:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION