라틴어 문장 검색

Hoc unum, Deci, nobis (ut et ipse, quantum tua sinit adolescentia, videre et ex patre Albino audire potuisti) in omni vitae cursu optimum visum est, ut, quantum cessare a causarum defensione licuisset, tantum ad eruditorum hominum tuique similium congressum aliquem sermonemque conferrem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 3:2)
Hos Servius inter grammaticos doctorem recens professus, iuxta doctrina mirabilis et amabilis verecundia, terram intuens et velut latenti similis sequebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 15:3)
Compitalia enim et Bacchanalia et Agonalia Vinaliaque et reliqua his similia festorum dierum nomina sunt, nec singulariter nominantur, aut, si singulari numero dixeris, non idem significabis, nisi adieceris festum, ut Bacchanale festum, Agonale festum et reliqua, ut iam non positivum sit, sed adiectivum, quod Graeci ἐπίθετον vocant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 9:2)
Hinc deductus mos ut praetexta et bulla in usum puerorum nobilium usurparentur ad omen ac vota conciliandae virtutis ei similis cui primis in annis munera ista cesserunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 10:1)
Bene et oportune similis emendatio sacrificiorum relata est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 36:2)
Sed apud nos Ianum omnibus praeesse ianuis nomen ostendit, quod est simile Θυραίῳ.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 7:1)
Pronuntiavit Nigidius Apollinem Ianum esse Dianamque Ianam, adposita d littera quae saepe i litterae causa decoris adponitur, reditur redhibetur redintegratur et similia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 8:1)
quae vis caeli maxima duas vis dispares conligavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 14:4)
Aliarum gentium dispari numero pari errore nutabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 2:2)
et quia similes sunt solis effectibus effectus lunae in iuvando nocendoque, ideo feminas certis adflictas morbis σεληνοβλήτους et ἀρτεμιδοβλήτους vocant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 11:2)
Nostris quoque continetur annalibus similis eiusdem dei praesentiae maiestas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 25:1)
Non similiter, inquit, Malli, fingis et pingis.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 10:4)
Tunc Servius, postquam magis silentium erubescendum vidit, ad libertatem se similis relationis animavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 13:1)
Nec Q. Ciceroni fratri circa similem mordacitatem pepercit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 4:1)
Intraverat Romam simillimus Caesari et in se omnium ora converterat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION