라틴어 문장 검색

dein, postquam urbem iam magna ex parte operibus saeptam viderunt, Epirotarum trans flumen loco castra posita esse, dividere copias placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 47:2)
ibi vero exiguo divisam freto cernentibus Asiam multo magis animi ad transeundum accensi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 190:1)
postremo cum tres essent gentes, Tolostobogii Trocmi Tectosages, in tres partes, qua cuique populorum suorum vectigalis Asia esset, diviserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 196:1)
et Attali auxilia trifariam aequo numero divisit, secum esse ipsum iuvenem iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 254:2)
consul armis hostium in uno concrematis cumulo ceteram praedam conferre omnes iussit, et aut vendidit, quod eius in publicum redigendum erat, aut cum cura ut quam aequissima esset per milites divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 292:1)
tertio die, cum auspicio operam dedisset, deinde immolasset, in quattuor partes divisas copias educit, duas, ut medio monte duceret, duas ab lateribus, ut adversus cornua Gallorum erigeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 323:2)
frumentum exercitui dividitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 446:2)
militibus ex praeda vicenos quinos denarios divisit, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 60:2)
militibus quadragenos binos denarios divisit, duplex centurioni, triplex in equites, et stipendium duplex dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 73:2)
Antiocho rege deinde bello superato ad Thermopylas, divisis partibus, cum per eosdem dies consul Acilius Heracleam, Philippus Lamiam oppugnasset, capta Heraclea quia iussus abscedere a moenibus Lamiae erat Romanisque oppidum deditum est, aegre rem tulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 248:1)
diviserunt agrum coloniasque deduxerunt iidem tresviri, Q. Fabius Labeo, et M. et Q. Fulvii, Flaccus et Nobilior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 534:3)
inter hanc divisam hostiam copiae armatae traducuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 60:1)
mos erat lustrationis sacro peracto decurrere exercitum, et divisas bifariam duas acies concurrere ad simulacrum pugnae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 63:1)
quo lustratus exercitus, quo inter divisam victimam, praelatis omnium, qui umquam fuere, Macedoniae regum armis regiis, duo soli tua tegentes latera, pater, praevecti sumus, et secutum est Macedonum agmen:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 159:5)
inter duumviros ita divisa tuenda denis navibus maritima ora, ut promunturium iis Minervae velut cardo in medio esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 224:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION