라틴어 문장 검색

Ibi multa aqua calida fouere inguina, calida omnia adsumere, deinde uomere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:30)
ibi se dimouere, et, si podagra est, interpositis temporibus exiguis inuicem modo sedere, modo ingredi;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 3:3)
Lapis etiam, [qui carnem edit,] quem *σ*α*ρ*κ*ο*φ*α*γ*ο*ν Graeci uocant, excisus sic ut pedes capiat, demissos eos, cum dolent, retentosque ibi leuare consueuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 7:2)
sed manere ibi non amplius sex horis debet, ne lienem consumat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 4:3)
Sed alius rusus metus subest, ne nimis ualenter ibi retenta materia magnam inflammationem postea moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 31:4)
Ex quibus neutra ante debet imponi, quam intus uolnus purgatum est, ne quid ibi concreti sanguinis relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 35:4)
Ne linamentum quidem, quod subprimendi sanguinis causa inditum est, ibi relinquendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 36:2)
Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balineum mittunt ibique patiuntur desudare, dum uires corporis sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque uirus destillet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 4:1)
Prodest etiam infra os uulnerum * laedi, quo plus puris exeat et id, quod ibi corruptum corpus est, extrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 18:4)
Ibi deinde si labitur specillum, nondum caries est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 38:3)
Idque summum colorem floris thymi repraesentat, unde ei nomen est, ibique facile finditur et cruentatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 52:2)
Pessima tamen in obscenis sunt maximeque ibi sanguinem fundunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 52:5)
- In hoc uitio multum ambulare, multum exerceri, lauari saepe, * * * ibique desudare, multaque frictione uti necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 55:5)
Si non est secutus aliudue animal est, specillum lana inuolutum in resina quam glutinosissima maximeque terebenthina demittendum, idque in aurem coiciendum ibique uertendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 24:3)
mittenda in balineum iubendaque ibi calida aqua mammas perfundere;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION