라틴어 문장 검색

Fit autem interdum, ut non nulli omissa imitatione maiorum suum quoddam institutum consequantur, maximeque in eo plerumque elaborant ii, qui magna sibi proponunt obscuris orti maioribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 149:4)
In omni autem actione suscipienda tria sunt tenenda, primum ut appetitus rationi pareat, quo nihil est ad officia conservanda accommodatius, deinde ut animadvertatur, quanta illa res sit, quam efficere velimus, ut neve maior neve minor cura et opera suscipiatur, quam causa postulet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 181:1)
Etenim cognitio contemplatioque naturae manca quodam modo atque inchoata sit, si nulla actio rerum consequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 197:5)
Nec verum est, quod dicitur a quibusdam, propter necessitatem vitae, quod ea, quae natura desideraret, consequi sine aliis atque efficere non possemus, idcirco initam esse cum hominibus communitatem et societatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 203:1)
ex quo efficitur, ut, quicquid honestum sit, idem sit utile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 13:3)
expertes rationis equi, boves, reliquae pecudes, [apes,] quarum opere efficitur aliquid ad usum hominum atque vitam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 14:3)
Deos placatos pietas efficiet et sanctitas, proxime autem et secundum deos homines hominibus maxime utiles esse possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 14:5)
Ea enim ipsa, quae inanima diximus, pleraque sunt hominum operis effecta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 15:3)
quas res et mansuetudo animorum consecuta et verecundia est effectumque, ut esset vita munitior, atque ut dando et accipiendo mutuandisque facultatibus et commodandis nulla re egeremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 19:6)
Commemoratur ab eo Themistocles, Pericles, Cyrus, Agesilaus, Alexander, quos negat sine adiumentis hominum tantas res efficere potuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 21:3)
At vero interitus exercituum, ut proxime trium, saepe multorum, clades imperatorum, ut nuper summi et singularis viri, invidiae praeterea multitudinis atque ob eas bene meritorum saepe civium expulsiones, calamitates, fugae, rursusque secundae res, honores, imperia, victoriae, quamquam fortuita sunt, tamen sine hominum opibus et studiis neutram in partem effici possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 26:1)
male enim se res habet, cum, quod virtute effici debet, id temptatur pecunia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 28:1)
Ita facillime, quae volemus, et privatis in rebus et in re publica consequemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 31:6)
Fides autem ut habeatur, duabus rebus effici potest, si existimabimur adepti coniunctam cum iustitia prudentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 43:1)
Id si ab uno iusto et bono viro consequebantur, erant eo contenti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 55:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION