라틴어 문장 검색

quamquam proximi ob usum commerciorum aurum et argentum in pretio habent formasque quasdam nostrae pecuniae agnoscunt atque eligunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 5장 4:3)
eius gentis cum qua bellum est captivum quoquo modo interceptum cum electo popularium suorum, patriis quemque armis, committunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 6:1)
sic constituunt, sic condicunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 2:4)
eliguntur in isdem conciliis et principes qui iura per pagos vicosque reddunt;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 12장 3:1)
magno semper electorum iuvenum globo circumdari in pace decus, in bello praesidium.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 4:2)
gaudent praecipue finitimarum gentium donis, quae non modo a singulis, sed et publice mittuntur, electi equi, magnifica arma, phalerae torquesque;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 15장 3:1)
eligunt feras et detracta velamina spargunt maculis pellibusque beluarum, quas exterior Oceanus atque ignotum mare gignit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 17장 2:2)
deliberant dum fingere nesciunt, constituunt dum errare non possunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 22장 4:4)
praeponere electos, audire praepositos, nosse ordines, intellegere occasiones, differre impetus, disponere diem, vallare noctem, fortunam inter dubia, virtutem inter certa numerare, quodque rarissimum nec nisi Romanae disciplinae concessum, plus reponere in duce quam in exercitu.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 30장 2:3)
aliquando et eligit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 7:2)
Britanni palantes mixto virorum mulierumque ploratu trahere vulneratos, vocare integros, deserere domos ac per iram ultro incendere, eligere latebras et statim relinquere;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 1:2)
multi ad hoc numeri e Germania ac Britannia et Illyrico, quos idem Nero electos praemissosque ad claustra Caspiarum et bellum, quod in Albanos parabat, opprimendis Vindicis coeptis revocaverat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장6)
Paucis post kalendas Ianuarias diebus Pompei Propinqui procuratoris e Belgica litterae adferuntur, superioris Germaniae legiones rupta sacramenti reverentia imperatorem alium flagitare et senatui ac populo Romano arbitrium eligendi permittere quo seditio mollius acciperetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 12장1)
hi discordes et rebus minoribus sibi quisque tendentes, circa consilium eligendi successoris in duas factiones scindebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장3)
loco libertatis erit quod eligi coepimus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION