라틴어 문장 검색

in praelegendo grammaticus et illa quidem minora praestare debebit, ut partes orationis reddi sibi soluto versu desideret et pedum proprietates, quae adeo debent esse notae in carminibus, ut etiam in oratoria compositione desiderentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 315:1)
versus primo solvere, mox mutatis verbis interpretari, tum paraphrasi audacius vertere, qua et breviare quaedam et exornare salvo modo poetae sensu permittitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 326:2)
versus quoque Saliorum habent carmen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 351:2)
plerique autem, dum pauca ex Gorgia Platonis a prioribus imperite excerpta legere contenti neque hoc totum neque alia eius volumina evolvunt, in maximum errorem inciderunt, creduntque eum in hac esse opinione, ut rhetoricen non artem sed peritiam quandam gratiae ac voluptatis existimet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 233:1)
nam et Isocratis praestantissimi discipuli fuerunt in omni studiorum genere, eoque iam seniore (octavum enim et nonagesimum implevit annum) scholis Aristoteles praecipere artem coepit, noto illo (ut traditur) versu ex Philocteta frequenter usus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 17:1)
et Horatius ne in poemate quidem humilem generis huius usum putavit in illis versibus, Quod leoni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 240:1)
nam sententiis quidem non orationes modo sunt refertae sed libri etiam philosophorum, qui quanquam inferiora omnia praeceptis suis ac litteris credunt, repetere tamen auctoritatem a versibus non fastidierunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 259:3)
neque est ignobile exemplum, Megarios ab Atheniensibus, cum de Salamine contenderent, victos Homeri versu, qui tamen ipse non in omni editione reperitur, significans naves suas Atheniensibus iunxisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 260:1)
facimus autem (quod maxime uberes loci popularesque sententiae nascuntur materiam dicendi nobis, quod volumus, ducentibus) ut non sit ille inutilis versus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 330:3)
versus enim dicere coepit de libro Ennii annali sex to:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 195:4)
seu ficti notis versibus similes, quae παρωͺδία dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 206:2)
solebam et excerpere, quid mihi cum adversario conveniret, si modo id pro me erat, nec solum premere confessionem, sed partiendo multiplicare, ut illa controversia, dux.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 35:1)
multis milibus versuum scio apud quosdam esse quaesitum, quomodo inveniremus, utra pars deberet prior dicere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 43:6)
Et cultus concessus atque magnificus addit hominibus, ut Graeco versu testatum est, auctoritatem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 21:1)
quibus adhuc peior est mixtura verborum, qualis in illo versu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 53:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION