라틴어 문장 검색

An tu existimas, cum esset Hippocrates ille Cous, fuisse tum alios medicos, qui morbis, alios, qui vulneribus, alios, qui oculis mederentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 132:2)
Vel me licet existimes desperare ista posse perdiscere vel, id quod facio, contemnere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:2)
censebo tamen ad eos, qui auctores et inventores sunt harum sane minutarum rerum, revertendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 148:4)
equidem tamen magno opere censeo serviendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 224:5)
qui exprimuntur aut signando iudicio ipsius et animo humano ac liberali aut inflexione sermonis si aut augendi alterius aut minuendi sui causa alia dici ab oratore alia existimari videntur idque comitate fieri magis quam vanitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 5:3)
P. Quid, tu aliamne censes ac non eandem quae est exposita, ut ex eisdem locis ad fidem et ad inveniendum ducantur omnia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 20장 1:3)
quos ego existimo, etiamsi qui ipsi rem publicam non gesserint, tamen, quoniam de re publica multa quaesierint et scripserint, functos esse aliquo rei publicae munere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 19:4)
An tu ad domos nostras non censes pertinere scire, quid agatur et quid fiat domi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 32:10)
Quid esse igitur censes, Laeli, discendum nobis, ut istud efficere possimus ipsum, quod postulas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 53:2)
Quam ob rem, ut hae feriae nobis ad utilissimos rei publicae sermones potissimum conferantur, Scipionem rogemus, ut explicet, quem existimet esse optimum statum civitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 53:5)
Quid censes, nisi quod est ante oculos?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 93:8)
Sive haec ad utilitatem vitae constituta sunt a principibus rerum publicarum, ut rex putaretur unus esse in caelo, qui nutu, ut ait Homerus, totum Olympum converteret idemque et rex et pater haberetur omnium, magna auctoritas est multique testes, siquidem omnis multos appellari placet, ita consensisse gentes decretis videlicet principum, nihil esse rege melius, quoniam deos omnis censent unius regi numine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 93:9)
Vitam, honorem, decus sibi datum esse iustitia regis existimabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 105:8)
Qui ut huc venit, quamquam populus curiatis eum comitiis regem esse iusserat, tamen ipse de suo imperio curiatam legem tulit, hominesque Romanos instituto Romuli bellicis studiis ut vidit incensos, existimavit eos paulum ab illa consuetudine esse revocandos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 39:2)
saepe enim hoc de maioribus natu audivimus et ita intellegimus vulgo existimari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 44:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION