라틴어 문장 검색

deinde ut non soli qui prandia coenasve maiore sumptu fecissent, sed etiam qui ad ea vocitati essent atque omnino interfuissent, poenis legis tenerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 6:4)
Vellem, inquit, ex te audire, Servi, tanta nucibus nomina quae causa vel origo variaverit, aut unde, tot mala cum hac una appellatione vocitentur, fiunt tamen seorsum diversa tam vocabulo quam sapore.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 1:3)
Cloatius autem Verus in libro a Graecis tractorum ita memorat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 4:1)
Hanc Graeci etiam basilicam vocant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 4:4)
Hanc autem nucem Graeci Ponticam vocant, dum unaquaeque natio indit huic nuci nomen ex loco in quo nascitur copiosior.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 6:5)
Heracleotica haec nux, quam quidam cataneam nominant, itemque Pontica nux atque etiam quae dicuntur basilicae iuglandes germina atque flores agunt similiter isdem temporibus quibus Graecae nuces.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 7:4)
Nunc dicendum est quae sit Graeca nux.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 8:1)
Nux Graeca haec est quae et amygdale dicitur, sed et Thasia eadem nux vocatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 8:3)
Testis est Cloatius in Ordinatorum Graecorum libro quarto, cum sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 8:4)
Nux Graeca amygdale.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 8:5)
Nucem Graecam, ait, favumque adde quantum libet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 8:7)
His praemissis malorum enumeranda sunt genera, quae Cloatius in Ordinatorum Graecorum libro quarto ita diligenter enumerat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 2:1)
Hos Graeci dicunt ὀλύνθους.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 5:4)
Aminea, scilicet a regione, nam Aminei fuerunt ubi nunc Falernum est, asinusca atrusca albiverus albena apiana Apicia bumamma (aut, ut Graeci dicunt, βούμασθος) duracina labrusca melampsithia Maronia Mareotis Numentana precia pramnia psithia pilleolata Rhodia stephanitis venucula variola lagea.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 7:1)
Oportet enim ut oratio pathetica aut ad indignationem aut ad misericordiam dirigatur, quae a Graecis οἶκτος καὶ δείνωσις appellantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION