라틴어 문장 검색

verum hic omnes sine dubio et in omni genere eloquentiae procul a se reliquit, epicos tamen praecipue, videlicet quia clarissima in materia simili comparatio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 52:1)
Stesichorus quam sit ingenio validus, materiae quoque ostendunt, maxima bella et clarissimos canentem duces et epici carminis onera lyra sustinentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 63:1)
sed longe clarius illustraverunt hoc opus Sophocles atque Euripides, quorum in dispari dicendi via uter sit poeta melior, inter plurimos quaeritur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 68:1)
dubito scientia rerum an scriptorum copia an eloquendi suavitate an inventionum acumine an varietate operum clariorem . nam in Theophrasto tam est loquendi nitor ille divinus, ut ex eo nomen quoque traxisse dicatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 84:2)
lucanus ardens et concitatus et sententiis clarissimus et, ut dicam quod sentio, magis oratoribus quam poetis imitandus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 91:3)
sunt clari hodieque et qui olim nominabuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 95:5)
tragoediae scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 98:1)
at non historia cesserit Graecis, nec opponere Thucydidi Sallustium verear, neque indignetur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in supra quam enarrari potest eloquentem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 102:1)
qui et ipse a nobis auditus est, clarus vi ingenii et sententiis creber, sed minus pressus quam historiae auctoritas postulat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 103:3)
erant clara et nuper ingenia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 119:5)
iulio Secundo, si longior contigisset aetas, clarissimum profecto nomen oratoris apud posteros foret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 121:1)
multae in eo claraeque sententiae, multa etiam morum gratia legenda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 130:4)
declamationes vero, quales in scholis rhetorum dicuntur, si modo sunt ad veritatem accommodatae et orationibus similes, non tantum dum adolescit profectus sunt utilissimae, quia inventionem et dispositionem pariter exercent, sed etiam cum est consummatus ac iam in foro clarus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 215:1)
quod accidisse etiam M. Porcio Latroni, qui primus clari nominis professor fuit, traditur, ut, cum ei summam in scholis opinionem obtinenti causa in foro esset oranda, impense petierit, uti subsellia in basilicam transferrentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 219:1)
ipse erit gloria inflandus, ut tanto clarior eius futura sit fides ac religio in pronuntiando, quanto minus vel offensae vel utilitati suae indulserit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 76:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION