라틴어 문장 검색

Habiliora sunt corpora in bello illa, quae in arma sua contrahi possunt, quam quae superfunduntur et undique magnitudo sua vulneribus obicit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 80:2)
Sic et aliquae cupiditates animum acuent et finitae non in immensum incertumque producent.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:5)
nam voluptatibus et timoribus proiectis pro illis, quae parva ae fragilia sunt et ipsis flagitiis noxia, ingens gaudium subit, inconcussum et aequale, tum pax et concordia animi et magnitudo cum mansuetudine ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 16:2)
Non est bonum, quod magnitudine laborat sua.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 68:4)
corporis magnitudo conspicua, suauitas ualentissimae uocis - quamuis haec inter se raro coeant, ut eadem uox et dulcis sit et solida - pronuntiatio quae histrionem posset producere, nec tamen quae histrionis posset uideri.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 3:6)
Marcellus, quamuis puer, iam tantae indolis erat, ut Pollio ad illum pertinere successionem eloquentiae suae crederet, cum filium Asinium Gallum relinqueret, magnum oratorem, nisi illum, quod semper euenit, magnitudo patris non produceret sed obrueret.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 4:1)
excitati in immensam altitudinem parietes lucem non impediunt?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.24)
Caesar, qui apud te audent dicere, magnitudinem tuam ignorant, qui non audent, humanitatem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, versus Virginis Vestalis.39)
subdidit mundo caput nec flexit umeros molis immensae labor meliusque collo sedit Herculeo polus.
(세네카, Hercules Furens 1:34)
Telluris illum pondus immensae premit.
(세네카, Hercules Furens 6:21)
hic ora solvit Ditis invisi domus hiatque rupes alta et immenso specu ingens vorago faucibus vastis patet latumque pandit omnibus populis iter.
(세네카, Hercules Furens 10:5)
intus immensi sinus placido quieta labitur Lethe vado demitque curas, neve remeandi amplius pateat facultas, flexibus multis gravem involvit amnem:
(세네카, Hercules Furens 10:14)
vacat cur vertice immenso feras volucresque pascens Caucasi abruptum latus nudumque silvis?
(세네카, Hercules Furens 18:4)
si qua fecundum caput palude tota vastior serpens movet, ignara vinci, si quid excessit feras immane dirum horribile, quo viso Hercules avertat oculos, hoc specu immenso exeat, vel si ferae negantur, hanc animam precor converte in aliquod:
(세네카, Hercules Oetaeus 4:16)
Euboica tellus vertice immenso tumens pulsatur omni latere:
(세네카, Hercules Oetaeus 12:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION