라틴어 문장 검색

itaque et qui extra urbem erant Romanorum, tum maxime impetum facientes, recessere a muro, et qui iam intraverant, ne incendio ab tergo oriente intercluderentur ab suis, receperunt sese;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 468:1)
sunt qui non ex oppido proficiscentem bellum gessisse tyrannum tradant, sed castris adversus Romana positis castra diuque cunctatum, quia Aetolorum auxilia expectasset, coactum ad extremum acie confligere impetu in pabulatores suos a Romanis facto;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 486:1)
labor et aestus mollia et fluida corpora Gallorum et minime patientia sitis cum decedere pugna coegisset, in paucos restantes impetum Romani fecerunt fusosque compulerunt in castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 543:2)
equites earum extra aciem in locum patentem Q. et P. Minucios militum educere iussit, unde, cum signum dedisset, impetum ex aperto facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 42:1)
Sempronio Longo non sustinere impetum Gallorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 43:2)
densis tamen ordinibus nunc alii in alios, nunc in scuta incumbentes sustinebant impetus Romanorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 46:2)
in eos se impetum facturum et nihil prius quam flammam tectis iniecturum, ut is pavor cogeret Ligures excedere saltu quem obsiderent et discurrere ad opem ferendam suis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 112:1)
Tiberis infestiore quam priore anno impetu illatus urbi duos pontes, aedificia multa, maxime circa Flumentanam portam, evertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 235:3)
in hostes inordinatos, effusos, labore etiam et vulneribus fessos impetum faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 330:2)
extemplo caetrati Achaeorum in castra impetum faciunt et ea diripiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 342:1)
postquam appropinquabat, impetum facit et transfixo equo tyrannum deturbat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 426:3)
Thoas negare paci studere Phaeneam, sed discutere apparatum belli velle, ut taedio et impetus relanguescat regis et Romani tempus ad comparandum habeant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 531:1)
petebant enim ne se temere in causam deduceret, expositos adversus Italiam pro omni Graecia et primos impetus Romanorum excepturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 54:1)
ibi in concilio gentis, quamquam et ad Delium impetu in praesidium Romanum facto et ad Chalcidem commiserat nec parvis nec dubiis principiis bellum, tamen eandem orationem est exorsus, qua in colloquio primo ad Chalcidem quaque per legatos in concilio Achaeorum usus erat, ut amicitiam secum institui, non bellum indici Romanis postularet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 62:2)
itaque qui ad id tempus fortunam esset habiturus in consilio, is extemplo ad M. Baebium propraetorem misit, Antiochum in Thessaliam impetum fecisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 98:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION