라틴어 문장 검색

venientibus his Perseus ab Elpeo ex castris profectus obviam cum dimidia copiarum parte denuntiare per vicos urbesque quae viae propinquae sunt coepit ut commeatus expedirent, frumenti, vini, pecorum ut copia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 313:1)
ipsis quoque Romanis de se cogitandum fuisset, quando neque manere amissa Thessalia, unde exercitus alebatur, potuissent, neque progredi, cum ex adverso castra Macedonum essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 329:1)
nunc Romanos esse, nunc Attalum aut remissos aliquos ab Attalo ex castris Romanis Pergamum petere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 346:2)
triduo in hoc dato, cum castra Romana quingentos ferme passus ab urbe abessent, navem conscendit et flumine Barbanna navigat in lacum Labeatum, velut secretum locum petens ad consultandum, sed, ut apparuit, falsa spe excitus
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 389:1)
qui Meteonem, Labeatium gentis urbem, profectus Etlevam uxorem cum filiis duobus, Scerdilaedo Pleuratoque, et Caravantium fratrem Scodram in castra adduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 398:1)
huic rei ut omnis multitudo vacaret, feminae ex propinquis urbibus coactae cibaria in castra adferebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 406:1)
et primo supprimere in occulto famam eius rei est conatus, missis, qui Pantauchum inde venientem adpropinquare castris vetarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 432:1)
sub idem tempus Rhodii legati in castra venerunt cum isdem de pace mandatis, quae Romae ingentem iram patrum excitaverant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 434:1)
Paulus postquam metata castra impedimentaque conlocata animadvertit, ex postrema acie triarios primos subducit, deinde principes, stantibus in prima acie hastatis, si quid hostis moveret, postremo hastatos, ab dextro primum cornu singulorum paulatim signorum milites subtrahens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 471:1)
postero die - tantus utrique ardor exercitui ad concurrendum fuerat, ut et regem et consulem suorum quidam, quod sine proelio discessum esset, accusarent - regi prompta defensio erat, non eo solum quod hostis prior aperte pugnam detractans in castra copias reduxisset, sed etiam quod eo loco signa constituisset, quo phalanx, quam inutilem vel mediocris iniquitas loci efficeret, promoveri non posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 480:1)
ac ne illo ipso quidem die aut consuli aut regi pugnare placebat, regi, quod nec fessos, ut pridie, ex via neque trepidantis in acie instruenda et vixdum compositos adgressurus erat, consuli, quod in novis castris non ligna, non pabulum convectum erat, ad quae petenda ex propinquis agris magna pars militum e castris exierat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 508:1)
et aliud pro castris stativum erat praesidium sub C. Cluvio legato, tres cohortes, Firmana, Vestina, Cremonensis, duae turmae equitum, Placentina et Aesernina.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 512:1)
consulem, cum se in castra victor recepisset, ne sincero gaudio frueretur, cura de minore filio stimulabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 547:1)
Consul nuntiis victoriae Q. Fabio filio et L. Lentulo et Q. Metello cum litteris Romam missis spolia iacentis hostium exercitus peditibus concessit, equitibus praedam circumiecti agri, dum ne amplius duabus noctibus a castris abessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 558:1)
Paulus Aemilius consul cum castra, ut supra dictum est, ad Siras terrae Odomanticae haberet, litterae ab rege Perseo per ignobiles tres legatos ei adlatae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION