라틴어 문장 검색

temperie caeli corpusque animusque iuvatur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 741)
nos quoque vestra iuvat quod, qua licet, ora videmus, intrata est superis quod domus una tribus, felices illi, qui non simulacra, sed ipsos, quique deum coram corpora vera vident, quod quoniam nobis invidit inutile fatum, quos dedit ars, vultus effigiemque colo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 827)
numquid erit, quare solito dignemur honore numina, si demas velle iuvare deos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 910)
utque iuvent alii, tu debes vincere amicos, uxor, et ad partis prima venire tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 118)
crede mihi, quotiens laudaris carmine nostro, qui legit has laudes, an mereare rogat, utque favere reor plures virtutibus istis, sic tua non paucae carpere facta volent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 126)
utque magis cauti possunt timidique videri, sic appellari non meruere mali.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 211)
at tua supplicibus domus est adsueta iuvandis, in quorum numero me, precor, esse velis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 334)
sed loca, sed gentes formatae mille figuris nutrissent carmen proeliaque ipsa meum, et regum vultus, certissima pignora mentis, iuvissent aliqua forsitan illud opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 415)
et magis adducto pomum decerpere ramo quam de caelata sumere lance iuvat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 59)
Iuppiter in multos temeraria fulmina torquet, qui poenam culpa non meruere pati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 615)
dignus es argento, fulvo quoque dignior auro, sed te, cum donas, ista iuvare solent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 82)
scribentem iuvat ipse labor minuitque laborem, cumque suo crescens pectore fervet opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 912)
hanc pudet offensam non meruisse prius.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 110)
impetus ille sacer, qui vatum pectora nutrit, qui prius in nobis esse solebat, abest, vix venit ad partes, vix sumptae Musa tabellae inponit pigras paene coacta manus, parvaque, ne dicam scribendi nulla voluptas est mihi, nec numeris nectere verba iuvat, sive quod hinc fructus adeo non cepimus ullos, principium nostri res sit ut ista mali:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 213)
nam quia nec vinum, nec me tenet alea fallax, per quae clam tacitum tempus abire solet, nec me, quod cuperem, si per fera bella liceret, oblectat cultu terra novata suo, quid, nisi Pierides, solacia frigida, restant, non bene de nobis quae meruere deae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 218)

SEARCH

MENU NAVIGATION