라틴어 문장 검색

hoc enim in castris natus et alumnus legionum vocari solebat, nullo nomine militibus familiarior umquam factus, sed iam Caligulam convicium et probrum iudicabat cothurnatus.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 96:3)
Hos tamen Hispani Gallique et Asiae Syriaeque molles bello viri, antequam legio visatur, caedunt ob nullam aliam rem opportunos quam iracundiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 65:1)
in imperatorem suum legiones pila torserunt;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 11:2)
cum mobiles animos species iniuriae perculit, aguntur statim et qua dolor traxit ruinae modo legionibus incidunt incompositi, interriti, incauti, pericula adpetentes sua ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 13:2)
Haec fora defetigat, patres liberosque committit, venena miscet, gladios tam percussoribus quam legio- nibus tradit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 192:2)
" Licet," inquit, "omnia in unius dicionem concesserint, custodiantur legionibus terrae, classibus maria, Caesarianus portas miles obsideat ;
(세네카, De Providentia, book 1 18:1)
sed accientur.
(세네카, Thyestes 1004:1)
comitis sed iure recepto Danuvii ripas et tractum limitis ampli circuit, hortatur, disponit, discutit, armat, sic sub patre Pius moderatus castra parentis, sic Marcus vivente Pio, post iura daturi, innumerabilibus legionibus imperitabant.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 87)
nam quis Persidis expeditionem aut victricia castra praeteribit Cari principis et perambulatum Romanis legionibus Niphaten, tum cum fulmine captus imperator vitam fulminibus parem peregit?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium26)
egresso mihi Rhodanusiae nostrae moenibus publicus cursus usui fuit utpote sacris apicibus accito, et quidem per domicilia sodalium propinquorumque;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 2:1)
unde et in pago Vialoscensi, qui Martialis aetate citeriore vocitatus est propter hiberna legionum Iulianarum, suspicor diuturnius te moraturum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Maurusio suo Salutem. 1:2)
unde illa verba saliaria vel Sibyllina vel Sabinis abusque Curibus accita, quae magistris plerumque reticentibus promptius fetialis aliquis aut flamen aut veternosus legalium quaestionum aenigmatista patefecerit?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 4:2)
Sequitur libellus, quo splendidissimum et mihi iucundissimum iuvenem, Maecium Celerem, a sacratissimo imperatore missum ad legionem Syriacam, quia sequi non poteram, sic prosecutus sum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, poem pr6)
"quas puppes velis nolint transire secundis, quo pater aetherius mensisque accita deorum turba et ab excelso veniat soror hospita templo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis44)
tunc rex longaevus Acasten - natarum haec altrix eadem et fidissima custos lecta sacrum iustae Veneri occultare pudorem - imperat acciri tacitaque immurmurat aure.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권185)

SEARCH

MENU NAVIGATION