라틴어 문장 검색

Et respondit mihi Dominus et dixit: " Scribe visum et explana eum super tabulas, ut percurrat, qui legerit eum.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장2)
Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo. Et attendit Dominus et audivit; et scriptus est liber memorabilium coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius.
(불가타 성경, 말라키서, 3장16)
Et misit rex libros per manus nuntiorum in Ierusalem et in civitates Iudae, ut sequerentur leges gentium terrae,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장44)
Et libros legis, quos invenerunt, combusserunt igne scindentes eos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장56)
et ubicumque inveniebatur apud aliquem liber testamenti, et si quis consentiebat legi, constitutio regis interficiebat eum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장57)
et expanderunt librum Legis, de quibus scrutabantur gentes similitudines simulacrorum suorum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장48)
Adhuc epistulae legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea, conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba haec,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장14)
Et venit Ionathas in Ierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum, qui in arce erant;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장7)
Nos igitur, cum nullo horum indigeremus, exhortationem habentes sanctos libros, qui sunt in manibus nostris,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장9)
et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Ierusalem. Et hoc exemplum epistularum, quas Spartiatae miserunt:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장19)
Et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris, ut sit ad memoriam populo Spartiatarum. Exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장23)
ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장24)
quae omnia ab Iasone Cyrenaeo quinque libris declarata sunt, tentavimus nos uno volumine breviare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장23)
curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio, studiosis vero, ut facilius possint memoriae commendare, omnibus autem legentibus utilitas conferatur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장25)
insuper et Eleazaro, lecto sancto libro et dato signo adiutorii Dei, primae cohortis ipse ductor commisit cum Nicanore.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION