라틴어 문장 검색

Ergo cum timeam ne illic publica pecunia, hic, quod est omni pecunia pretiosius, munus tuum male collocetur, cogor petere a te non solum ob theatrum, uerum etiam ob haec balinea mittas architectum, dispecturum utrum sit utilius post sumptum qui hctus cst quoquo modo consummare opera?
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 39 6:1)
Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos appellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum afferri, ture ac vino supplicarent, praeterea male dicerent Christo, quorum nihil cogi posse dicuntur qui sunt re vera Christiani, dimittendos putavi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 5:2)
Addebat etiam temporis spatium postulabatque, ne id, quod pro multis et olim accepisset, cum eversione reliquae dignitatis reddere cogeretur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 110 2:2)
Verum invita dato - potes hoc - similisque coactae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 446)
Quin etiam discant oculi lacrimare coacti, Et faciant udas illa vel ille genas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 871)
Cogitur ad lites surgere uterque novas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1317)
Cum bene vir traxit vultum rugasque coegit, Quod voluit fieri blanda puella, facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 227)
cogit nos linea iungi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 214)
Prima iugis tauros supponere colla coegit, Et veterem curvo dente revellit humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 108)
Quod tibi secubitus tristes, dea flava, fuissent, Hoc cogor sacris nunc ego ferre tuis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1029)
Lintea dem potius ventisque ferentibus utar, Ut, quam, si nolim, cogar amare, velim.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11b15)
Paelignae dicar gloria gentis ego, Quam sua libertas ad honesta coegerat arma, Cum timuit socias anxia Roma manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 155)
cogeris voti nescius esse tui:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:42)
et bene, quod cogit, si nolis, linea iungi, quod tibi tangenda est lege puella loci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:90)
dixit, et ingenti iamdudum de grege duci iussit et inmeritam sub iuga curva trahi, aut cadere ante aras commentaque sacra coegit, et tenuit laeta paelicis exta manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:214)

SEARCH

MENU NAVIGATION