라틴어 문장 검색

haec secum volutantem in animo, oppressum fato, regnum ei reliquisse, quem infestissimum esse sensisset Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 116:1)
confudit et miscuit omnia in Thessalia Perrhaebiaque spe novarum tabularum, ut manu debitorum obnoxia sibi optimates opprimeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 141:1)
si liberum in ea re arbitrium fortunae esset, neutram partem volebant potentiorem altera oppressa fieri, sed illibatis potius viribus utriusque partis pacem ex aequo manere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 318:1)
illum omnibus indignitatibus compulsum ad rebellandum, inter apparatum belli fato oppressum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 558:1)
cyretias oppugnare coactus primo die acri concursu ad portas armatorum est repulsus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 577:1)
quae res cum infestiorem hostem ad oppugnandum fecisset, ipsos desperatione veniae ad tuendos sese acrius accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 580:1)
itaque per triduum ingentibus utrimque animis et oppugnata est urbs et defensa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 581:1)
quarto die cum et scalae undique ad muros erigerentur et porta vi maiore oppugnaretur, oppidani depulsa vi muris ad portam tuendam concurrunt eruptionemque repentinam in hostis faciunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 582:1)
M. Lucretius, Chalcidem adveniens, cum a P. Lentulo Haliartum oppugnari audisset, nuntium, praetoris verbis qui abscedere eum inde iuberet, misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 604:1)
parantibusque iam oppugnare supervenit a Creusa praetor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 606:3)
et Q. Marcius Chalcidem navibus venit, Alope Phthiotica capta, Larisa, quae Cremaste dicitur, oppugnata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 608:1)
transgressique extemplo castra oppugnabimus quae hodie cepissemus ni fugissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 670:2)
eodem tempore in Boeotia summa vi Haliartum Lucretius praetor oppugnabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 694:1)
cum operibus lentior oppugnatio esset, scalas per manipulos dividi praetor iussit, ut corona undique moenia aggressurus, eo magis suffecturam ad id multitudinem ratus, quod, qua parte palus urbem cingit, nec attinebat oppugnari nec poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 696:1)
nequiquam primae stationes oppressae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 708:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION