라틴어 문장 검색

"Itaque si crederem satis certam esse possessionem terrarum, quas tanta velocitate domuimus, ego vero, milites, ad penates meos, ad parentem sororesque et ceteros cives vel retinentibus vobis erumperem, ut ibi potissimum parta vobiscum laude et gloria fruerer, ubi nos uberrima victoriae praemia expectant, liberum, coniugum parentumque laetitia, pax, quies, rerum per virtutem partarum secura possessio."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:4)
Pro Maio et Iunio camacariophyllus omnium generum, praecipue virgineus, omne genus rosarum, moschata tota excepta, quae serius floret, periclemenum commune, fraga, euglostum, columbina, flos Africanus simplex et multiplex, cerasus, que tum fructum profert, ribes, ficus in fructu, baccae rubi idai, vitis flores, lavendula florens, satyrium hortense flore albo, herba muscaria, lilium convallium, malus florens, flos cyaneus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:7)
tunc patriam tuam florentem videbis non opinione stultorum sed veritate sapientium, cum haec patria carnalis generationis tuae portio fuerit illius patriae, cui non corpore sed fide nascimur, ubi omnes sancti et fideles dei post labores velut hiemales vitae huius intermina aeternitate florebunt.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION