라틴어 문장 검색

ceterum et prioribus civium bellis par scelus inciderat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 51장5)
Aegre id pati Antonius et culpam in Mucianum conferre, cuius criminationibus eviluissent pericula sua;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장1)
ne suas quidem legiones opperiebantur, ut praedae quam periculorum socias.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 60장5)
ita periculum ex misericordia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장4)
sed quod in eius modi rebus accidit, consilium ab omnibus datum est, periculum pauci sumpsere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장6)
quippe miles Vitellii adversus pericula ferox, laboribus et vigiliis parum intentus erat, et hibernus imber repente fusus oculos aurisque impediebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장14)
Isdem diebus L. Vitellius positis apud Feroniam castris excidio Tarracinae imminebat, clausis illic gladiatoribus remigibusque, qui non egredi moenia neque periculum in aperto audebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 76장1)
quantum in luxurioso otio libidinum, quidquid in acerbissima captivitate scelerum, prorsus ut eandem civitatem et furere crederes et lascivire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 83장7)
eo intentius victores, praecipuo veterum cohortium studio, cuncta validissimarum urbium excidiis reperta simul admovent, testudinem tormenta aggeres facesque, quidquid tot proeliis laboris ac periculi hausissent, opere illo consummari clamitantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장2)
tria milia legionariorum et tumultuariae Belgarum cohortes, simul paganorum lixarumque ignava sed procax ante periculum manus omnibus portis prorumpunt ut Batavos numero imparis circumfundant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장7)
proinde perfuga Batavus arbitrium rerum Romanarum ne ageret, sed meritas sceleris poenas expectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 21장5)
illum auctorem sceleris, hunc ministrum vocant, donec exitium minitantibus exterritus proditionem et ipse Hordeonio obiecit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장8)
inde scelerum ac suppliciorum vices et mixtus obsequio furor, ut contineri non possent qui puniri poterant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장13)
Romanus miles periculorum gnarus ferratas sudis, gravia saxa non forte iaciebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 29장10)
post ubi videt Montanum praeferocem ingenio paratumque in res novas, orsus a questu periculisque quae per quinque et viginti annos in castris Romanis exhausisset, 'egregium' inquit 'pretium laborum recepi, necem fratris et vincula mea et saevissimas huius exercitus voces, quibus ad supplicium petitus iure gentium poenas reposco.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION