라틴어 문장 검색

Prima pietas, secunda sanctitas, tertia iustitia aut aequitas nominatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 23장 4:8)
hanc opinionem discipulus eius Pythagoras maxime confirmavit, qui cum Superbo regnante in Italiam venisset, tenuit Magnam illam Graeciam cum [honore] disciplina, tum etiam auctoritate, multaque saecula postea sic viguit Pythagoreorum nomen, ut nulli alii docti viderentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 37:4)
ut enim rationem Plato nullam adferret - vide, quid homini tribuam - , ipsa auctoritate me frangeret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 48:4)
ita sacerdos advecta in fanum, cum currus esset ductus a filiis, precata a dea dicitur, ut id illis praemii daret pro pietate, quod maxumum homini dari posset a deo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 112:5)
quorum princeps et auctoritate et antiquitate Socraticus Aristippus non dubitavit summum malum dolorem dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 15:7)
valuit auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 53:3)
philosophi sumus exorti, et auctore quidem nostro Platone, quem non iniuria Dicaearchus accusat, qui amori auctoritatem tribueremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 71:7)
Et si Zeno Citieus, advena quidam et ignobilis verborum opifex, insinuasse se in antiquam philosophiam videtur, huius sententiae gravitas a Platonis auctoritate repetatur, apud quem saepe haec oratio usurpata est, ut nihil praeter virtutem diceretur bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 34:4)
Utamur igitur libertate, qua nobis solis in philosophia licet uti, quorum oratio nihil ipsa iudicat, sed habetur in omnis partis, ut ab aliis possit ipsa per sese nullius auctoritate adiuncta iudicari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 83:1)
transtulit pietas vices morsque ipsa miseros mutuo perdit metu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:24)
Sed ne ignis noster facinori praeluceat, Per quem verendos excolit pietas deos, Veto esse tale luminis commercium.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.4)
Exigua cum frenaret materia impetum, Usus poeta moris est licentia Atque interposuit gemina Ledae sidera, Auctoritatem similis referens gloriae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.4)
Aesopi nomen sicubi interposuero, Cui reddidi iam pridem quicquid debui, Auctoritatis esse scito gratia:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Idem poeta.1)
Pietatem colite;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor.6)
'Non iam quid de Modesto, sed quid de pietate Modesti sentias quaero.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION